PL 105, col. 399
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
prudentium introductione quam propria inventione
concepit.
23.
Diligebat ergo fratres suos, sicut sancta Regula
docet [(Reg. S. Bened., cap. 2)] , et maxime illos
quos in Dei servitio atque divina lectione studiosos
esse cognovit. Inter quos sane me ipsum, quamvis
indignum et ultimum servorum Dei servum, tamen
pio Patris affectu in suam familiaritatem et gaudium
introire concessit. Disputationemquoque
saepius cum Rabano magistro, qui ei erat speciali
familiaritate connexus, excepit. Et frequenter in
disputando, ad hoc solummodo nos cum ipso in ejus
praesentia concitavit, ut secundum sententiam Salomonis,
audiens sapiens, sapientior efficeretur [(Prov.
I)] . Omni quoque industria et sagacitate laborabat
ut gregem sibi commissum, divina opitulante gratia,
in Dei servitio custodiret. Nullum zeli vel livoris
dolo persequebatur, nec quemquam prava suspicione
fatigabat, neque perpetuo exterminabat odio. Fuit
quippe in diebus ejus fratribus pax, cor unum et
anima una in Deo; nec erat qui perturbaret monasterium
in tam delectabili concordia roboratum.
Obedientiae bonum non solum abbati, sed et sibi invicem
cum summa reverentia exhibere gaudebant,
scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad
Deum. Adeo enim hic venerabilis vir sospes et alacer
in hoc suscepto regimine usque ad finem vitae
suae perdurabat, ut nunquam illi congregatio, nec
ille congregationi monachorum ullam molestiam
perturbationis videretur inferre. Quod ideo mirum
non est, quia, ut supra dictum est, erat eis cor unum
et anima una in Deo.
24.
Hic quoque, sicut semper facere consueverat,
cum consilio et consensu fratrum suorum constituit
atque decrevit ut fratres qui extra monasterium
ministeria praevidere noscuntur, fratribus infra monasterium
commanentibus per singulas anni septimanas,
juxta ordinationem praepositi vel decanorum,
in cibo et potu atque aliis quibuslibet commodis
monasticae vitae congruentibus, super indictam sibi
annonam, ad honestam consolationem, non coacti,
sed ut eos sumptus permitteret, spontanea voluntate
servirent: ita tamen ut ipse primoomnium
hujus servitutis initium in die Natalis Domini ad
exemplum caeteris cum gaudio suscepisset. Haec ideo
fratribus sane extra manentibus commisit instituta,
ut per haec charitatis officia mercedem consequerentur
a Deo, et a praecepto Regulae, quae jubet ut