PL 105, col. 400

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

fratres sibi invicem serviant, longe positi non discreparent.
25.
Simili namque consilio atque devotione idem
bonae voluntatis vir anniversariam Styrmes [ Leg.
Stirmis] primi abbatis et fundatoris monasterii
Fuldae, et memoriam omnium fratrum nostrorum
de hac luce defunctorum in natale sancti Ignatii
martyris Christi, qui paulo inferius ab hac anniversaria
numeratus, propter intercessionem tanti patroni,
in missarum celebratione, psalmodiis et oratione
sancta celebraresancivit. Hujus rei siquidem
constitutio dum cunctae congregationi perlecta esset,
ac deinde si placeret interrogatum fuisset, respondebatur
ab omnibus, Placet. Sed ne cui fortasse
haec celebratio superstitiosa et cassa esse videatur,

legat collocutiones sanctorum Patrum; et
ibi reperiet hujus festivitatisexemplum. Eadem
vero die ob reverentiam tantae solemnitatis, secundum
congruentiam monasticae vitae, ad victum fraternum
cultius quid solito jucundiusque fieri demandavit.
Lectionem quoque libri illius, quem de vita
supradicti abbatis et origine monasterii nuperrime
nominati, Christi gratia largiente, composuit, fratribus
ad mensam recitare praecepit: quatenus in eadem
mirabilia divinae operationis audientes, gratias
divinae majestati referre studerent, et omnis jucunditas
ipsius festivitatis in ejus laudem resonaret.
26.
Inter alia vero pietatis opera, hoc misericordiae
bonum probabiliter egisse laudatur, quod antecessorem

suum, quem quondam cum sociis quasi
persecutorem fugiendo vitabat, cum esset causa illius
inquietudinis ab imperatore in exsilium missus,
una cum fratrum suorum petitione de exsilio liberavit.
Quorum fidem atque misericordiam adeo mirabatur
Augustus, ut diceret eos, juxta praeceptum
Veritatis, pro persecutoribus suis veraciter exorasse.
Hinc igitur, frater Modeste, secundum Apostoli
commonitionem, humiliamini sub potenti manu
Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis; omnem
sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam
ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate,
quia adversarius vester diabolus tanquam leo
rugiens circuit quaerens quem devoret, cujus nequissimae
voluntati vos resistere concedat auxilium

Dei, sine quo nihil potest humana fragilitas boni.
Non enim lectori supradictae inquietudinis tam crebra
mentio calumnia videatur, dum Petro principi
apostolorum nihil obesse dignoscitur culpa trinae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.