PL 105, col. 401
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne · Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
negationis saepius in Ecclesia recitata, quam divina
visitatione compunctus, amarissimis lacrymis abotevit.
Quod ideo illi evenire non dubium est, ut sciret
se confidentiam non habere in homine, sed in
eo de quo Psalmista dicebat: Bonum est sperare in
Domino, quam sperare in principibus; et ut in sua
disceret culpa qualiter postmodum in regimine positus,
aliis misereri debuisset. Paulus quoque apostolus
in membris Christi, Christi exstitit persecutor:
et qui quondam fuerat magister erroris, divina
voce correptus, factus est discipulus veritatis. Lot
igitur uxor, cum incendia fugeret Sodomorum, versa
est in statuam salis, ad condimentum scilicet fidelium,
quia punitio rei eruditio est justi. Sed et arbori
siquidem infructuosae plerumque stercora circumfusa
prodesse noscuntur; hoc homini videlicet
circa mandata Dei negligenter agenti commemoratio
peccatorum suorum ad aeternam plerumque proficit
sanitatem: dum per hoc divina miseratione compunctus
reviviscit, et producit ex se bonorum operum
fructus, in odorem suavissimum Domino Deo.
Haec namque ideo testimonia divinae lectionis in hoc
libro, frater Modeste, notavi, ut non sit spes sibi
quisque, sed ponat in Deo spem suam; et qui se
existimat stare, videat ne cadat: et qui lapsus per
superbiam cadit, divina lectione correptus studeat
cum Dei auxilio resurgere per humilitatem; et ut
omnis peccator in Ecclesia constitutus, cum fide
recta per humilem confessionem veramque poenitentiam
a Deo veniam speret.
27.
Cum autem, ut supra commemoravi, aedificium
claustri jam ex parte in altum crescendo
profecisset, idem venerabilis Pater correptus morbo
coepit acriter infirmari. Qui, cum dehinc mortis
suae tempus cerneret imminere, rogabat se orationis
gratia ducere in coemeterium cujus supra fecimus
mentionem. Postea namque accepto sarculo
designavit locum sepulcri ipsius in orientali parte
coemeterii; et ut valuit, pro infirmitate ipse primus
terram percutiens fodit. Sarcophagum vero in locum
Hoc carmen cecinit Candidus ecce
Fratri quippe suo sponte Modesto,
Lecti commemorans inclyta facta