PL 105, col. 406
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Quis tibi tum fraterna cohors in pectore sensus?
Imo talia volventi quae mente voluntas?
Quasve tremens cieras concreto corpore voces?
Nonne vias simplex fratrum se flectit in ambas
Discolor, atque subintravit discordia pone,
Turbataque ruit simpla concordia retro?
Talia si subeas ultra, o sociabilis ordo,
Concilia, tenui liceat te voce monere.
Parce metu, solique Deo confidere disce.
Posce Deo placita, si scis; si poscere nescis,
Aut tibi si desit veri sapientia verbi,
Alma altaque fide regnantem cernuus ora,
Qui bona cuncta dabit, et nulli probra rependit.
CAP. X. Datur licentia aspirandi super abbatis electione, et consilium seniorum et abbatis electio.
Larga quidem super hoc concessa est copia fandi
Fratribus, inque vicem dehinc respirare potestas.
Fit subito fratrum passim, concursus in unum.
Longis porticibus claustri confessio longa
Cernitur. Hinc vario varia sermone levata.
Concite prorupit in medium res dissona, circum
Fusa rotat, acuens variis rumoribus iras
Infausta genitrice sata discordia proles.
An loquar, an sileam? vulgi sententia fatur,
Quod quis flammigero valide contactus ab igne,
Ignem flammigero pavitanti mente veretur.
Hicce Patrem petit hunc, illum namque ille reposcit,
Quem pars una cupit, refugit pars altera: longe
Compellare senem juvenis, audetque virum vir
Vocibus infestis duroque lacessere verbo.
Nec jam quis proprium furtim testatur amorem.
Curritur ad solita saltim solatia votis.
Omnibus in commune Deo prex alta refertur.
Supplicat obnixe ostendi fraterna voluntas.
Dextera quid super hoc statuat manus Omnipotentis.
Perspice nunc precor, o confidentissime frater,
Ipse Deus rex perspicui possessor olympi,
Fidis quam facile miserans in rebus egenis
Consulit omnipotens, discors et futtulis amens
Ast heresis refugit, subito bipatentibus intrat
Laeta quidem comitata fide concordia portis.
At vero interea quatitur densissime signum ( cam[pana ),
Quo moniti fortasse animis non viribus aequis,
Ordine permixto fratres glomerantur in unum.
Exin more quidem solito fit lectio versus,
Inde sequens tandem extemplo prece rite peracta,
Erupit in vocem graviter pars ardua fratrum,
Ac salubri dehinc consilio, sic ore ferebat.
Nos, o fida manus, vario turbante tumultu,
Saepe sub adverso partim sudasse labore
Contigit. In commune tamen discrimina morbi
Mixtim nos tolerasse mali contingeret adhuc: