PL 105, col. 407

Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Celsi fulminea subito ni dextera Patris
Desuper adveniens nostri miseresceret ultro.
Sed quia nos voluit magni regnator Olympi
Haec iterum loca percipere, non linquere; nosque
Rursus in antiquam nostrae conducere formam
Vitae; nunc animae, totis nunc viribus esto
Quisque suae vitaeque memor, praesumite Patrem
Fratres qui valeat, supplex licet ore recuset:
Non hunc, qui cupit atque nequit, licet ore reposcat,
Moribus insignis pariter cum dogmate sacro ac
Mente pia, digne tantam praecedere turbam.
Haec memorans circumspecte pars ardua Patrum
Extulerat, ea dein repetens quoque caetera prona
Contulit, inque vicem spisso sermone reformat.
Haud mora continuo concordi mente vetustus
Poscitur in Patrem Norica regione serena
Nobilis adveniens olim et parvissima proles
Eigil, tuncque gravis veterum scrutator avorum.
Quove reluctanti, sedato pectore pauca:
Fraternum ante quidem nobiscum foedus inisse
Te meminisse decet, socium miserere tuorum, et
Si quid habes virtutis, ait concordia fratrum,
Corporis atque animae precibus neu subtrahe nostris.
CAP. XI. Excusatio ejusdem, et objectio fratrum, et consensus senis.
Tunc quoque longaevus, commoto pectore contra,
Nonne vides quod hoc corpus effeta senectus
Deprimit, exagitatque caput, vestigia torquet?
Visus languescit, lacerat praecordia tussis,
Corporis ac totos quatit aeger anhelitus artus?
Solus quapropter, fateor, subsistere tanta
Pondera non valeo. Senior sic ore repugnans
Dixerat, et luteos lacrymis perfudit ocellos.
Desine plura, Pater, inquit, et cede petenti huic
Coenobio: non, oro, senem te cura refringat.
Hujus namque operis fratrum concordia tecum
Viribus infessis pariter sufferre laborem
Sponte subit, nec te solum sub fasce dolere
Sustinet. Hincce senis durum mollescere coepit
Pectus; et hinc fratres dictis affatur amicis.
Non me velle fugam mihimet pro laude pacisci
Hujus profiteor operis; nec terruit hoc cor
Horridus iste labor: sed debilitata senectus
Terrebat, morbusque tumens, et pestifer hostis.
Nunc jam cedo equidem jussis, ac jussa facesso.
Tu tamen interea pariter, concordia fratrum,
Viribus infessis mecum partire laborem.
CAP. XII. Itur ad regem super abbatis confirmatione.
Haec ubi dicta essent, verrat fraterna potestas
Fratres ac socios proprio de corpore lectos,
Qui cum Patre simul noviter seniore recepto
Regis ad eximii super hoc decreta recurrant.
His quoque compositis pergunt, comitatur Aaron
Primus ab his, misit solers quos regia cura
Ad nostrum commune bonum sub tempore, quo nos
Improbus atque minax demum furialibus ausis
Monoceros jam cessavit terrere fugaces.
Solibus hinc etiam nonnullis rite relectis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.