PL 105, col. 454
Epistola de duplici solis eclipsi anno 810 (Dungalus Reclusus), J. P. Migne
duabus lineis limitatum est, et tertia ducta per
medium ecliptica vocatur, quia cum cursum suum
in eadem linea pariter sol et luna conficiunt, alterius
eorum necesse est evenire defectum; solis, si
ei tunc luna succedat; lunae, si tunc adversa sit
soli. Ideo nec sol unquam deficit, nisi cum tricesimus
lunae dies est; et nisi quinto decimo cursus
sui die, nescit luna defectum: sic enim evenit ut
aut lunae contra solem positae, ad mutuandum ab eo
solidum lumen, sub eadem linea inventus terrae conus
obsistat, aut soli ipsa succedens, o jectu suo ab
humano aspectu lumen ejus repellat. In defectu autem
sol ipse nihil patitur, sed noster fraudatur aspectus,
luna vero circa proprium defectum laborat,
non accipiendo solis lumen, cujus beneficio noctem
colorat; quod sciens Virgilius, disciplinarum omnium
peritissimus, ait:
Defectus solis varios, lunaeque labores.
Quamvis igitur trium linearum ductus zodiacum
et claudat et dividat, unum tamen circum auctor
vocabulorum dici voluit antiquitas, secundum vero
quosdam philosophos latitudo zodiaci duodecim lineis
mensuratur, ex quibus juxta paris numeri
naturam duas haberi medias necesse est, quas
tantummodo a sole lustrari confirmantes, lunam
per omnes discurrere dicunt. Quapropter ultro citroque
vagata eclipsim fieri singulis mensibus non
sinit. Omnibus tamen annis utriusque sideris defectus
statutis diebus horisque evenire comprobant,
quamvis non semper appareant, ideo quia aliquando
fiunt subtus terram in parte latentis hemisphaerii,
aliquando supra; sed propter nubila et propter
globositatem et convexitatem terrae neque ubique,
neque eisdem horis ab omnibus cerni possunt;
unde certissimum est saepius ista fieri quam videri,
nec aequaliter cunctis apparere cum videntur; unde
vespertinos solis ac lunae defectus Orientales non
sentiunt, neque matutinos Occidentales, obstante
cono terrae atque visum arcente. Lunae autem defectum
aliquando quinto mense a priori, solis vero
septimo ejusdem bis in triginta diebus super terras
occuliari, necnon ab aliis visum esse, quondam in
duodecim diebus utrumque sidus deficere probabili
ratione et traditione cognovimus.
Respondi ergo, ut mihi videtur, beatissime Auguste,
secundum vestrarum exactionem litterarum,
et dixi ex eorumdem auctoritate quemadmodum antiqui
philosophi et scierunt et praescierunt, quomodo
fieret defectus solis, et quando fieret illi enim
omnium disciplinarum peritissimi, et nullius sectae
inscii veteribus approbatae, sagacissima elimatae et
defaecatae mentis intentione, et perspicacissima purgatissimaque
interni sensus acie praefixa, omnium
rerum naturas, rationes, causas et origines subtilissime
et instantissime naturali investigatione quaesiverunt,
accuratissime et efficacissime illo a quo
omne datum optimum est et omne donum perfectum
offerente quaesita invenerunt, inventa et deprehensa
diligentissime et intentissime observaverunt inde