PL 105, col. 753
Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne
vero ad demonstrandum quod non solum aliquid sit
nihil, sed etiam magnum quiddam, paucis actum
est ratione, cum tamen possint hujusmodi exempla
innumera proferri in medium, ad divinam auctoritatem
recurrere libet, quae est rationis munimen et
stabile firmamentum. Siquidem universa Ecclesia
divinitus erudita, quae e Christi latere orta, sacratissimae
carnis ejus pabulo pretiosique sanguinis poculo
educata, ab ipsis cunabilis secretorum mysteriis
instituta, inconcussa fide tenere confitetur divinam
potentiam operatam esse ex nihilo terram,
aquam, aera, et ignem, lucem quoque, et angelos,
atque animam hominis. Erigenda est igitur ad tanti
culminis auctoritatem mentis acies, quae nulla ratione
cassari, nullis argumentis refelli, nullis potest
viribus impugnari. Haec enim est quae praedicat
ea quae inter creaturas prima [( Sic in ms. )] prima ac
praecipua sunt aestimandum non est. Quippe cum
unum horum quae ex eo genita sunt aestimari sicut
est aestimari non possit. Quis enim elementorum naturam
ex asse metitus est? Quis enim lucis nomine
aut angelicae (naturae) velamine substantiam ac naturam
complexus? Si ergo haec quae proposui humana
ratione comprehendere nequivimus, quomodo
obtinebimus quantum qualeve sit illud unde originem
genusque ducunt. Poteram autem et alia
quamplura subjicere. Sed docibilium quorumque
pectoribus satis his insinuatum credimus.
DE TENEBRIS, AN SINT.
Quoniam his breviter dictis commode finem imposui,
mox ad ea expedienda intentionem retuli quae
curiosis lectoribus non immerito videbantur digna
esse quaesitu. Est quidem quorumdam opinio, non
esse tenebras, et ut sint impossibile esse. Quae quam
facile refelli possit sacrae Scripturae auctoritate prolata
in medium, prudens lector agnoscet. Itaque
quid libri Genesis historia inde sentiat videamus.
Sic enim inquit: Et tenebrae erant super faciem
abyssi [(Gen. I)]
. Quae si non erant, qua consequentia
dicitur quia erant? Qui dicit tenebras esse, rem
constituendo ponit. Qui autem non esse, rem negando
tollit. Sicut cum dicimus, Homo est, rem
id est hominem constituimus. Cum dicimus, Homo
non est, rem negando id est hominem tollimus. Nam
verbum substantiae hoc habet in natura ut cuicunque
subjectum fuerit junctum sine negatione, ejusdem
declaret substantiam. Igitur in eo quod dictum
est Tenebrae erant super faciem abyssi, res constituta
est, quam ab esse nulla negatio separat aut dividit.
Item tenebrae subjectum est erant declarativum. Declarat enim praedicando tenebras quodam
modo esse. Ecce invicta auctoritas ratione comitata,
ratio quoque auctoritatem confessa, unum idemque
praedicant, scilicet tenebras esse. Sed cum ista
exempli causa posita ad demonstrandum quae praeposuimus
sufficiant, tamen ut nulla contradicendi
occasio aemulis relinquatur, faciamus palam, pauca
divina testimonia aggregantes e pluribus, quorum