PL 105, col. 754

Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne

perculsi formidine ineptissimas ulterius voces adversus
ea jaculari non audeant. Siquidem Dominus
cum pro afflictione populi Israel plagis severioribus
castigaret Egyptum, tenebris eam involvit adeo
spissis ut palpari quirent, et non solum obtutibus
hominum visum adimentibus, sed etiam pro sui
crassitudine manuum tactui subjacerent. Quidquid
enim tangi palparique potest, esse necesse est.
Quidquid esse necesse est, non esse impossibile est:
ac per hoc tenebras non esse impossibile est, quia
esse necesse est quod ex eo quod est palpabile probatum
est. Illud quoque praetereundum non est, quod
cum omnium dominus inter lucem et tenebras divisionem
faceret, lucem appellavit diem, et tenebras
noctem. Si enim diei nomen significat aliquid, noctis

nomen non potest aliquid non significare. Dies
autem lucem significat. Lux vero magnum aliquid
est. Quid ergo tenebrae, nihilne significativae sunt,
cum eis vocabulum noctis ab eodem conditore impressum
est, qui luce appellationem diei imposuit,
cassandaque est divina auctoritas? Nullo modo.
Nam coelum et terram facilius est transire quam
auctoritatem divinam a suo statu permutari. Conditor
etenim rebus quas condidit nomina impressit,
ut suo quaeque nomine res dicta agnita foret. Neque
rem quamlibet absque vocabulo formavit, nec vocabulum
aliquid statuit nisi cui statueretur existeret.
Quod si foret, omnimodis videretur superfluum, quod
Deum fecisse nefas est dici. Si autem nefas est dici
Deum aliquod statuisse superfluum, nomen quod

Deus imposuit tenebris nullo modo videri potest superfluum.
Quod si non est superfluum, est secundum
modum. Si vero secundum modum, et necessaria,
quia eo ad dignoscendam rem opus erat quae
per id significatur. Constat itaque Deum secundum
modum res constituisse et nomina quae sibi ad invicem
sunt necessaria. Sanctus quoque David propheta
Spiritu plenus, sciens tenebras non inane
quiddam et ventosum sonare, evidenter expressit
quia quiddam sunt. Ait ergo: Misit tenebras [(Psal.
CIV)]
. Si non sunt, quomodo mittuntur? Quod autem
mitti potest, et illo mitti potest ubi non est. Quod
vero non est, mitti quolibet non potest, quia nusquam
est. Igitur missae dicuntur tenebrae, quia
erant. Item illud: Posuit tenebras latibulum suum
[(Psal. XVII)] .
Quod scilicet erat posuit, et quodam
modo posuit tenebras quae erant, latibulum suum
poneret. Item illud: Sicut tenebrae ejus [(Psal.
CXXXVIII)]
. Ubi ostenditur quia in possessione sunt,
ac per hoc esse manifestantur. Nam omne quod possidetur
est. Tenebrae autem in possessione sunt. Igitur
sunt. Sed cum ista talia ac tanta sufficiant, et
arcem tutissimam contra omnia impugnamenta teneant,
unde levi repulsa tela in suos jaculatores
retorquere possunt, ex evangelica tamen firmitate
quaedam poscenda sunt. Ponamus igitur ipsius Salvatoris
verba: Filii, inquit, regni ejicientur in tenebras
exteriores [(Matth. VIII)]
. Attendendum est autem
quod tenebras exteriores nominat. Extra enim,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.