PL 105, col. 755
Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne · Sermo in natali S. Vedasti (Haiminius S. Vedasti Atrebatensis), J. P. Migne
unde exterius derivatum est, locum significat. Quapropter
cum dicit exteriores tenebras, locales esse
demonstrat. Nam non essent exteriores, nisi essent
et interiores. Quidquid autem est, id in loco sit
necesse est. Quod vero non est, hoc nusquam
est. Igitur exteriores tenebrae non solum sunt, sed
etiam locales sunt. In passione quoque Domini evangelista
tenebras esse factas commemorat ab hora
diei sexta usque ad horam nonam. Quae cum factae
sint, quomodo non esse dicuntur? Quod factum est,
effici non potest ut factum non fuerit. Quod vero
semper non est, nec nunquam fuit, id nunquam est.
Tenebrae autem factae sunt. Quare non ut sint effici
non potest. Item in Evangelio: Si lumen quod in te
est, ipsae tenebrae quantae erunt [(Matth. VI; Luc. XI)]
.
Neminem dubitare credo (quin) quantitas corporibus
Excitentur, obsecro, filii lucis, corda vestra
pro collatis beneficiis ad divina praeconia. Erumpat,
quaeso, in vocem, quod jam ardet in mente; ut,
quos fides illustrat, confessio pura confirmet. Praesto
est igitur materia laudis, in promptu est causa
jubilationis. Oculis cernitur, manu tenetur, utilitate
sentitur: testimonium reddunt, qui fallere nescierunt.
Jam sunt diserti qui necdum perfecte didicere
loqui. Ex ore, inquit Psalmista, infantium et lactentium
perfecisti laudem [(Psal. VIII, 3)]
. Omnium idem
Dominus dives in omnes, qui invocant illum, linguas
infantium facit esse disertas [(Sap. X, 21)]
. Docent
fide, etsi nondum possunt sermone: imo Christus
per illos docet, quibus tantam gratiam praebet.
Ipse enim interius illuminat, qui foris per miracula
coruscat. Mira fiunt omnimodis et stupenda, et quo
rariora, eo sunt amplius praedicanda. Prisca redeunt,