PL 105, col. 756

Epistola de nihilo et tenebris (Fredegisus S. Martini Turonensis), J. P. Migne · Sermo in natali S. Vedasti (Haiminius S. Vedasti Atrebatensis), J. P. Migne

attributa sit quae [quia] cuncta per quantitatem
distribuuntur. Et quantitas quidem secundum accidens
est corporibus. Accidentia vero aut in subjecto
sunt, aut de subjecto praedicantur. Per hoc ergo
quod dicitur ipsae tenebrae quantae erunt, quantitas
in subjecto monstratur. Unde probabile colligitur
tenebras non solum esse, sed etiam corporales esse.
Itaque haec pauca ratione simul et auctoritate congesta
vestrae magnitudini atque prudentiae scribere
curavi, ut eis fixe immobiliterque haerentes, nulla
falsa opinione illecti, a veritatis tramite declinare
possitis, sed si forte a quocunque aliquid prolatum
fuerit ab hac nostra ratione dissentiens, ad hanc velut
ad regulam recurrentes, ex ejus sententiis stultas
machinationes dejicere valetis.

Explicit de tenebris.

antiqua recurrunt, frequenter audita patescunt:
quae namque in sacris paginis legimus, oculis
repetita videmus. Caecus a nativitate videt. Operatur
enim Christus in Ecclesia quod jam olim gessit in
Synagoga [(Joan. IX)] : illum siquidem et corde illuminavit
et corpore; hunc quia renatus erat, illuminavit
in corpore, ut fidem torpentium resuscitaret
in mente. Nostis plane, qui adfuistis, quae hodierna
die Dominus Jesus per merita servi sui, beati Patris
nostri Vedasti, opera fecit; imo imperfecta supplevit.
Duos scilicet aegrotos sanavit, uni lumen oculorum
dedit, non reddidit: alteri quia claudus erat,
gressum restituit.
2.
Mira dicturus sum, quod omnes mecum pariter
nostis. Ipse Pater noster Vedastus sacer adhuc

praebet e tumulo quod vivens in carne operatus est
in mundo. Et praeclarus senator, de coelesti curia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.