PL 105, col. 761
Epistola metrica (Hildericus), J. P. Migne
Hic opifex mundi, verbo qui cuncta creavit,
Ex nihilo finxit omnia nempe simul.
Absque labore labor, cui posse et scire quod esse;
Cujus opus velle est, cui labor alta quies.
Laudet eum hinc coelum, cuncta et coelestia semper
Luminis angelici castra beata nimis.
Laudet eum tellus, omnisque creatio mundi,
Omne genus hominum, reptile, belva volans,
Dicunt, dicamus: Tibi sit, rex, gloria perpes,
Omnia qui retines, jure regisque tuo.
Te decet omnis honos, tibi virtus, gratia cessit;
Quem digne metuunt, inferus, arva, polus,
Une ac trine Deus, Lux et Sapientia vera,
Regnum immortale ut sine fine tenes,
Tempora tu condens solus, et sine tempore regnans;
Vere ut principium, sic tibi finis abest.
Principium et finis, primus, novissimus es tu,
Quem currunt infra tempora, saecla, dies.
Cuncta arcens mutas, et non mutaberis unquam.
Semper eras, qui nunc, semper erisque manens.
Quem cherubim, seraphim cunctis cum coelibus orbis