PL 105, col. 772

De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne

fratribus nostris potionem ad providendam salutem
corporis accepisset, caeteris eam salubriter
digerentibus, ipse coepit magna difficultate indigestam
rejicere, et statim a perceptione cibi, quem
ad refocillandum corpus sumere debuerat, fastidire.
Crastina vero, id est Dominica, illucescente, levius
quidem habuit, et cum caeteris quos ad procurandas
praedictas corporales necessitates sibi sociaverat,
refecit, sed in taedio praedicti fastidii perduravit.
Nullo modo tamen vitae corporalis discrimen
ob hoc se passurum fore aestimavit: quia ad spem
praesentis vitae refectio secundae et tertiae feriae, decrescente
fastidio, in nullo jam diffidentem animaverat.
Feria vero tertia, incipiente crepusculo vespertino,
consedentibus sibi ad refectionem fratribus,

dixit se ibidem cum eis finem refectionis exspectare
non posse. Sed interim illis coenantibus;
in aliam cellulam eidem cellulae contiguam, tantum
parietis unius interpositione remotam, stramentum
lectuli sui fecit efferri de loco confessionis [ Forte,
consessionis] praedictae, ut ibidem quiescendo praestolaretur
finem eorum refectionis et suam iterum
regressionem ad locum lectuli sui.
2.
Membris ergo in lectulo compositis, oculis
tantummodo clausis et necdum in somnum, ut ipse
fatebatur, resolutis, venit malignus spiritus, effigiem
praetendens clerici, in tanta deformitate caeca
et tenebrosa facie, ut nec signa oculorum in eo
apparerent; ferens in manibus diversa tormentorum
genera, in tantum terribilis gratulabundus

astans capiti ejus, quasi crastina eum esset torturus.
Illo ergo tantis tortoribus minitante, subito
apparuit caterva spirituum malignorum totum cellulae
ipsius spatium implens, cum scutulis et lanceolis,
ex omni parte circumfusa, aedificium quoddam
facturi, in modum armariorum Italicorum praefiguratum
[ Codex Beslii, armarioli vel aliar. figurarum
praefig.], ad inclusionem ejus. In tanto ergo
horrore et tam intolerabili terrore circumvallatus
frater praedictus, et in tantum anxius factus est,
ut jam spem evadendi signa mortis hujus ulterius
nullatenus haberet. Sed ecce subito adfuit divina
miseratio. Nam statim in eadem cella apparuerunt
viri magnifici et vultu honorabiles sub habitu monastico
in scamnis sedentes; quorum unus e medio

eorum residens dixit Latine eisdem verbis ut
hic scripta sunt, sicut ipse fatebatur: Non est
aequum ut isti inutiles talia faciant: nam homo
pausat. Istos jubete recedere. Post cujus vocem
conventus malignorum spirituum evanuit et recessit.
Immensitate igitur tanti terroris sublata, venit
angelus incredibili splendens pulchritudine, veste
purpurea circumdatus, stans ad pedes ejus, amicabili
eum voce compellans. Ad te, inquit, venio,
dilectissima anima. Cui idem frater Latine respondit:
Si Dominus meus peccatis meis ignosceret,
misericordiam ageret; sin autem, in manu ejus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.