PL 105, col. 773
De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne
sum: faciat quod sibi videtur. Nam patriarchae,
prophetae, et apostoli, omnisque dignitas coelestis
sive terrestris pro genere humano laborant. Et vos
modo magis laborare debetis, quia istis temporibus
fragiliores sumus. Tali sermocinatione ipsius angeli
et praedicti fratris finita est prior visio: quam
ipsis verbis ad invicem collatis eo referente scribi
fecimus, nihil inde dementes aut de nostro adjicientes,
nos qui haec scripto commendavimus.
3.
Expergefactus idem frater resedit; et circumspiciens
si quis ei adesset, invenit duos, praepositum
ipsius monasterii et alterum fratrem, ad solatium
ejus derelictos, caeteris post coenam ad repausandum
jam dimissis. Ipsis ergo convocatis, exposuit
eis omnia per ordinem, quae in tam angusto
sibi temporis articulo ostensa fuerant, juxta quod
hic scripta tenentur, in tantum jam praescriptae visionis
horrore tremebundus, ut totius corporalis
molestiae gravedinem oblitus, intolerabili aestu timoris
vexaretur. In ipsa ergo immensitate timoris anxius
proruit in terram coram praedictis fratribus,
distenso omni corpore in crucis modum: et postulavit,
ut omni virtute qua possent, pro peccatis
ejus intercederent. Illo ergo sic prostrato, coeperunt
praedicti fratres tam septem poenitentiae psalmos,
quam caeteros tantae anxietati aptos, qui sibi ad
memoriam occurrerant, pro eo decantare.
4.
His ita finitis surrexit, et resedit in lectulo,
postulans Dialogum beati Gregorii sibi legi. Principia
ergo ultimi libri ejusdem Dialogi audiente eo
lecta sunt usque ad consummationem novem aut
decem foliorum. Finita ergo lectione, hortatus est
praedictos fratres, ut lassitudinem quam pro eo vigilando
contraxerant, quiete corporum temperarent,
sibique paululum noctis spatium quod superfuerat,
ad repausandi inducias concederent. Illis ergo recedentibus,
et in parte illius cellae corporibus ad quietem
collocatis, ipso etiam post tantam lassitudinem
tam animae quam corporis in somnum resoluto, venit
idem angelus qui ei in priori visione ad pedes
stans purpuratus apparuit, candidis amictus indumentis
ad caput stans, splendore incredibili fulgidus,
eumque blandis alloquens sermonibus, laudavit
confugium ejus, quod ad Deum in angustiis positus,
tam studio psalmodiae quam lectionis fecerat, hortans
eum de caetero sine defectu similiter aucturum
[ Leg., acturum]. Inter caeteros etiam psalmum
centesimum octavum decimum, quia moralis in eo
describitur virtus, saepe repetendum admonuit: seque
valde delectari, cum aliquem instantia lectionis
et iteratione psalmodiae intentum viderit, Deumque
ob hoc placabilem fieri posse, si usus iste veraciter
et non ficte teneatur. His igitur dictis, assumpsit
eum idem angelus, et duxit per viam amoenitatis
immensitate praeclaram: in qua dum pergerent,
ostendit ei montes immensae altitudinis et incredibilis
pulchritudinis, qui quasi essent marmorei videbantur,
quos circumibat maximus fluvius igneus,
in quo innumerabilis multitudo damnatorum poenaliter