PL 105, col. 774

De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne

inclusa tenebatur, quorum multos se agnovisse
fatebatur; et in caeteris locis, innumeris tormentis
diversi generis cruciatos aspexerat: in quibus plurimos
tam minoris quam majoris ordinis sacerdotes
stantes, dorso stipitibus inhaerentes, in igne stricte
loris ligatos viderat: ipsas quoque feminas ab eis
stupratas, simili modo constrictas ante eos, in eodem
igne usque ad loca genitalium dimersas. Dictumque
est ei ab angelo, quod sine intermissione,
uno die tantum intermisso, die tertia, semper in
locis genitalibus virgis caederentur. Plures eorum
suae agnitioni notos dicebat. Sacerdotum, inquit angelus,
maxima pars mundanis lucris inhiando, et
palatinis curis inserviendo, cultu vestium et pompa
ferculorum se extollendo, quaestum putant esse et

pietatem. Animabus lucrandis non invigilant. Deliciis
affluentes in scorta proruunt; et ita evenit, ut
nec sibi, nec aliis intercessores esse possint. Saeculo
enim pestilentia et fame laboranti sua prece succurrere
potuissent, si lucrum Deo tota virtute conferre
voluissent. Et ideo tali remuneratione in fine damnantur,
quia praecedentibus meritis talia patiuntur.
5.
Ibi se etiam quoddam opus, in modum castelli
ligno et lapide valde inordinate conjectum, et fuligine
deforme vidisse fatebatur, fumo ex eo in altum
vaporante. Cui interroganti quid esset, responsum
est ab angelo, habitationem fuisse quorumdam
monachorum de diversis locis et regionibus
congregatorum ad purgationem suam. Qui de eodem
numero unum specialiter nominavit, quem

dixit ibidem in arca plumbea inclusum praestolare
debere diem magni judicii propter opus peculiare,
quod in Anania et Saphira ad corrumpendam communis
vitae integritatem praecesserat. De quo fratre
damnabiliter incluso, cuidam peregrino in extremitate
vitae per excessum rapto ante decennii tempus
ostensum fuerat, sicut tunc fama vulgaverat, jamque
diu obliteratum oblivione fuerat, isto fratre
haec ante minime audiente, et ad memoriam
eamdem causam simili visione revocante. Unde apparet
in una re bina iteratione repetita hoc quod
male pullulat, crebrius succidi debere; ne his qui
monachorum nomine censentur, opus peculiare ibidem
vertatur in plumbi gravedinem.
6.
Ibi etiam ostensa est ei cujusdam montis altitudo.

Et dictum est ab angelo de quodam abbate
ante decennium defuncto, quod in summitate ejus
esset ad purgationem suam deputatus, non ad damnationem
perpetuam; ibidemque eum omnem inclementiam
aeris et ventorum incommoditatem imbriumque
pati. Adjunxitque idem angelus de eo,
quod quidam episcopus nuper defunctus ipsi abbati
solatio precum suarum ad impetrandam veniam
subvenire debuisset; sicut ei in visione apparens per
quemdam clericum ejus mandaverat. Praescriptus
vero episcopus hoc negligenter pertractans, charitatis
ardore non condoluit, ut ei certamine adhibito
succurreret. Et idcirco nec sibi jam, ait, subvenire
poterit. Et ubi est? inquiens ille. Ecce, ait, ex altera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.