PL 105, col. 780

De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne

quae pro longiturna vita ad Deum facta fuerat,
in ancipiti me positum dereliquit, utrumnam pro
longitudine aeternae aut istius temporalis vitae prolata
fuisset. Si ergo eadem intercessione, quam praefatus
sum, istius temporalis vitae induciae protelatae
mihi non fuerint, omni scrupulositate postposita
juxta sponsionem angeli ductoris mei crastina sum
migraturus. His igitur sermonibus cohortati, omnia
per ordinem ab eo excepta cerae impressa sunt.
20.
Interea matutinalibus finitis hymnis, visitandi
gratia advenit pater monasterii cum quibusdam
fratribus. Cui cum jacenti assisteret, secretum
petiit. Egressis ergo caeteris, abbas secum retentis
ibidem quatuor fratribus quintus remansit. Prolatis
igitur in medium quae nocturno silentio trepida velocitate

tabulis impressa fuerant, verbo et scripto
recapitulavit universa: et de lectulo consurgens,
humi prostratus, pro commissis veniam postulans,
et ut intercessores pro eo ad Deum fierent exorabat.
Quem cum cernerent nec pallore deformem, nec
macie tabescentem, nec dolore membrorum queritantem,
nec tactu venae aut ullius lethalis signi laesione
praeventum, verbis consolatoriis ad spem praesentis
vitae tota fiducia animabant. Quibus eadem
responsa quae supra retulit, in nullo se dubium crastina
migraturum. Totam ergo diem et noctem subsequentem
et spatium totius diei succedentis usque
ad vesperam in hoc consumpserat, metum vocationis
suae exponendo, gemitu et suspiriis laborando,
nunc singulis quibusque se commendando, brevibus

ad diversos destinatis, pro absolutione peccatorum
intercessores quaerendo. Ad extremum, crepusculo
vespertino subsequentis diei in noctem jam verso,
fratribus convocatis, vitae praesentis metas in se decursas
esse pronuntiavit; et ideo psalmodiae eos insistere
omnimodis postulavit, antiphonas omnes et
psalmorum initia quasi praecentor ordiens pro se fecit
decantari. His ergo finitis, paululum respiravit,
fratribus ad sua strata redeuntibus, huc illucque
deambulando aestuans. Imminente velocitate transitus
sui, decidit in lectulum; sumptoque viatico, ultimam
hujus instabilis vitae clausit horam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.