PL 105, col. 811

Epistolae (Aldricus Senonensis), J. P. Migne

dignemini. Et quia prudentiae meae fiduciam
ad tantum opus idonee exsequendum nullam habeo,
quaeso ut vestra sacra intentio apud Deum obtinere
laboret, quatenus et me ipsum sincere custodiam, et
commissorum mihi curam eo miserante venerabiliter
saltim exerceam. Benignitatem vestram bene ex
hoc agentem Dominum perpetua incolumitate beatificare
opto, reverentissime praesul.
EPISTOLA II. AD ECCLESIAM SENONENSEM.
Dominis sanctissimis et reverendissimis fratribus
et coepiscopis, religiosissimis quoque et venerabilibus
abbatibus in ditione domini imperatoris Lotharii
serenissimi Augusti, constitutis, Aldricus minimus

servorum Christi famulus, sanctae Senonicae ecclesiae
archiepiscopus.
Optime venerabilis et Deo devota sanctitas vestra
novit quanta sit cura et sollicitudine commissum
nobis pastorale regimen tuendum atque tractandum.
Cum simus igitur in specula Ecclesiae constituti,
et viam caeteris, per quam ingredi ad vitam debeant,
debeamus ostendere; quantum posse et intelligere
divina clementia dederit, satagendum est ea
quae nobis commissa sunt, secundum Dei voluntatem
provide prudenterque tractare: ut non solum quandiu
advivimus, in praesenti tempore, nostris valeant
prodesse subjectis, verum etiam et in perpetuum
illis prospecta proficiant, qui in locis divino cultui
mancipatis, nostraeque solertiae ad regendum pro

tempore commissis, supernae pietati servituri sunt;
qui dum de corporis necessitatibus, victus dico ac
vestimenti, solliciti non fuerint, animum libere in
divinae contemplationis specie figere valeant; cui
summo ac salutari bono inhaerentes, eo semper suspirant
tota spei libertate suspensi, quo se pervenire
divina duce gratia aeternae vitae praemium jam consecuti
gaudebunt. Et tamen cum sciamus res Ecclesiae
esse oblationes fidelium, pretia peccatorum, et
patrimonia pauperum; easque nobis administrandas,
procurandas, atque ordinandas suscepisse; harum
rerum administratores nos esse meminisse debemus,
et redditus expensasque earum eis usibus applicare,
quorum gratia divinis altaribus allegatae noscuntur.
Proinde ad sanctitatis vestrae piissimam intentionem

perducere statui, qualiter cellas monachorum
ecclesiae episcopii parvitati meae commissi, id est
cella sancti Remigii confessoris Christi in suburbio
civitatis constructa, quae olim per divisiones praedecessorum
meorum tempore fuit disrupta: et ob hanc
negligentiam monachi, qui ibidem Deo degere videbantur,
propter inopiam et importunitatem loci regulam
beati Benedicti, ut debuerant, penitus observare
non poterant. Idcirco una cum consilio fratrum
nostrorum, canonicorum videlicet et monachorum,
nec non et fidelium laicorum, visum est nobis propter
importunitatem loci, et monachorum ibidem
Deo degentiam, praefatam cellam ad Valliculas transmutare,
et a fundamento aedificare, quam Rothlaus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.