PL 105, col. 812
Epistolae (Aldricus Senonensis), J. P. Migne
ob amorem Dei et remedium animae viri sui Meginarii,
sive pro seipsa, suorumque liberorum ac parentum,
ad supradictam cellam beati Remigii per
donationis titulum delegavit, vel tradidit: ea videlicet
ratione, ut divinus ibi ageretur cultus, et illis
pro quorum salute traditum fuerat, augeretur merces.
Volumus etiam, ut loca super quae aedificatum
fuit supradictum monasterium, id est agros, vineas,
prata, areas, vel omnia quae infra muros civitatis habuit,
vel extra, absque alicujus diminutione ac impedimento
habeant rectores et monachi, ad eorum
usus qui ibidem Deo sub norma beati Benedicti deguerint.
Hujus itaque rei causa hanc seriem libelli digestam
sanctissimo coetui vestro relegendam, atque
vestris subscriptionibus roborandam obtuli, quo statuere
per vestram unanimitatem decrevi, ut nullus
deinceps episcoporum, quicunque per tempora divina
praestante successerint gratia, quidquam de his rebus,
quas praesenti tempore memorata cella usibus
monachorum attributas possidet, minuere, vel abstrahere,
vel aliis usibus applicare, vel beneficii quidquam,
vel suorum vel extraneorum dare praesumat:
sed, ut intimatum est, quaecunque nunc temporis retinet
per diversa loca et territoria, usibus monachorum
deputata, et quae a timentibus Deum eidem
postmodum fuerint loco collata, absque ulla diminutione
vel subtractione cellae et monachis ibidem
conversantibus maneant inconvulse.
Haec autem sunt infra scripta loca monachorum
stipendiis in memorata cella degentium destinata.
Primitus Valliculas, ubi aedificare praefatum volumus
monasterium; Staticus cum adjacentiis suis, id est
vetus Ferrarias; et Petra Ursana cum territoriis et
silvis; Chryniacus cum adjacente sibi Hermentaria,
cum territoriis et silvis; Fontanicula cum territoriis;
Lausa cum adjacentiis suis, hoc est vico sancti Sidronii,
cum territoriis et silvis, et simul latione;
Bracciacus cum territoriis; Columbarius cum adjacentiis
suis, hoc est Esthiniacus, Silviacus, et territoria
eorum cum silvis; Villamesca cum adjacente
sibi ponte et territorio; Misceriacus cum adjacente
sibi Ternanta; Villanova cum adjacentiis suis, hoc
est Cavanarias, et Capotenus; Noerollis cum adjacente
sibi Caprenciis cum territoriis et silvis, et
simul Puteolis. In summo sunt mansa centum nonaginta,
et hospitia decem et novem. Quidquid itaque
in supradictis locis vel circa eamdem cellulam praesenti
tempore monachi in eadem divinae gratiae famulantes
possidere noscuntur, vel si qua sunt alia,
quae forte meam fugerunt memoriam, et tamen ea
suis stipendiis assignata retinent, cum territoriis,
vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus,
et caeteris adjacentiis, ipsis tantum ex integro, ut
praemissum est, eorumque usibus jure perpetuo
absque ulla diminutione sub praetexto memorati
episcopii nostri jure debito cedant.
At vero episcopus qui pro tempore auctore Deo
praefuerit, abbatem de eodem monasterio, eum vide