PL 105, col. 824
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
In ordine [Item Isidori de exorcistis. In ordine] et
ministerio Ecclesiae decet esse exorcistas secundum
officia quae in templo Salomonis erant disposita;
quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita. Et invenimus
eos quos scilicet [ Deest scilicet] Esdras actores
memorat templi, nunc [eos nunc] esse exorcistas
in ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores
templi, servorum Salomonis filii, qui actum templi
totius sub cura sua haberent, ac [aut] sacris oblationibus
deservirent. Et cum fuissent ex ordine et
ministerio templi, longe fuerunt officio [ab officio]
altaris Dei: quia nec psalmistis, nec ostiariis, nec
sacrorum servis attingere licebat ad munera altaris,
nisi tantummodo levitis. Quid ergo est? Nullam
aliam curam habebant actores templi, nisi ad sartatecta
facienda, ut [aut] quaecunque fuissent vexata
in aedificio [aedificatione] templi, aut delapsa, per
eosdem actores de thesauris Dominicis reficerentur
atque excolerentur. Ergo actores templi, exorcistae
sunt in populo Dei. Quomodo enim actor prudens et
bonus scit quis sit domini sui census et omnis substantiae
modus, et redigit apud se totius possessionis
instrumenta originaria: sic et exorcista redigit in
suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut
memoriae mandet de scripturarum sacramentis, unde
exerceat [ Ms. add., scilicet] donum, quod illi est a
Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium.
Exorcistas enim memorat Apostolus, cum
dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum [(I Cor. XII)]
?
Hi enim cum ordinantur, sicut ait canon [(Conc. Carthag. IV, Dist. 23. Exorcistarum)] ,
accipiunt
de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt
exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus
super energumenos, sive catechumenos, sive baptizatos
[ Deest sive baptizatos].
CAPUT V.
[(Isid. Etymol. l. VII, c. 12.)] Acolythi [Item Isidori
de acolythis. Acolythi] Graece, Latine ceroferarii dicuntur
a deportandis cereis, quando legendum est
Evangelium, aut sacrificium offerendum. Tunc enim
accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non
ad fugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilet,
sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo
luminis corporalis, illa lux ostendatur, de qua in
Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
.
CAPUT VI.
[(De offic. l. II, c. 10.)] Subdiaconi [Item Isidori de
subdiaconis. Subdiaconi], qui apud Graecos hypodiaconi
vocantur, in Esdra inveniuntur, appellanturque
ibi Nathinaei, id est, in humilitate Domino servientes [(I Esdr. II et VIII)] .
Ex eorum ordine fuit ille Nathanael,
qui in evangelio Joannis divina proditione
commonitus, Salvatorem meruit confiteri. Quique
etiam ad primum divinitatis indicium fidelis enituit,
protestante [praestante] Domino ac dicente: Ecce
vere Israelita, in quo dolus non est [(Joan. I)]
. Denique