PL 105, col. 825

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis.
Isti obediunt officiis levitarum. Isti quoque vasa
corporis et sanguinis Christi diaconibus ad altaria
Domini offerunt [(Conc. Carthag. IV, Dist. 2, Subdiaconi)] .
De quibus quidem placuit patribus, ut
quia sacra mysteria [ Forte verius, ministeria. H. ]
contrectant, casti et continentes sint ab uxoribus,
et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis
propheta dicente jubetur: Mundamini qui fertis vasa
Domini [(Isa. LII)]
. Hi igitur cum ordinantur, sicut
sacerdotes et levitae, manus impositionem non
suscipiunt: sed patenam tantum et calicem de manu
episcopi, et archidiacono scyphum aquae cum aqua
manili et manutergium accipiunt.
CAPUT VII.
[(Isid., ibid. c. 8.)] Diaconorum [Item Isidori de
diaconis. Diaconorum] ordo a tribu Levi accepit
exordium. Praecepit enim Dominus Mosi, ut post ordinationem
Aaron sacerdotis et filiorum ejus, rursus
Levi tribus in Divini cultus ministerio ordinarentur
et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis,
et servirent pro Israel coram Aaron, et filiis ejus, in
tabernaculo Dei, excubantes in templo die ac nocte.
Ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia
vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi rursus
[ Deest rursus] constituerent, et in promovendo
tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent.
A viginti quinque annis, et supra, in tabernaculo
servire ipsis mandatum est. Quam Regulam
sancti Patres et in Novo Testamento constituerunt.

In Evangelio autem primordia eorum, et in Actibus
Apostolorum [discipulorum] ita leguntur: Convocantes
autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum,
dixerunt: Non est aequum [Non placet] nos
relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quid
ergo est, fratres? Considerate ex vobis viros boni
testimonii septem, plenos spiritu sapientiae, quos constituamus
in hanc rem. Nos vero orationi et ministerio
sermonis instantes erimus. Et placuit sermo coram
omni multitudine. Et elegerunt statim Stephanum
virum plenum fide et Spiritu sancto, Philippum,
Prochorum, et Nicanorem, et Timonem [Timotheum], et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
Hi steterunt ante apostolos. Et cum orassent, imposuerunt
illis manus. Verbumque Dei crescebat, et

multiplicabatur numerus credentium
[(Act. VI)]
. Exhinc
jam decreverunt apostoli, apostolorumque [vel apostolorum]
successores, per omnes ecclesias septem
diaconos ordinandos esse [ Deest ordinandos esse],
qui sublimiori gradu caeteris proxime [praelati proxime]
circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent,
et non sine aliquo septenarii numeri
mysterio. Hi sunt enim, quos in Apocalypsi legimus,
septem angeli tubis canentes [(Apoc. VIII et X)] . Hi
sunt septem candelebra aurea, hi voces tonitruorum.
Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent
cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus,
sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis. Ipsi
etiam, ut aures habeamus ad Dominum, clamant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.