PL 105, col. 827

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

episcopum sine crimine esse [(Cap. I)]
. Qua sententia
ostendit, etiam presbyteros sub episcoporum nomine
taxari. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi
et diaconi scribens, de presbyteris omnino tacuit,
quia eos in episcoporum nomine comprehendit [(I Tim. III)] .
Secundus enim primo conjunctus est
gradus, sicut et ad Philippenses episcopis et diaconibus
scribit, cum una civitas plures episcopos habere
non possit [(Philipp. I)] , et in Actibus apostolorum
presbyteros Ecclesiae, iturus Hierosolymam,
congregavit, quibus inter caetera ait: Videte gregem
in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit [(Act.
XX)]
. Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos
esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum
loquitur, et canones ipsi testantur. Presbyteros

autem merito et sapientia dici, non aetate [(Cap. I)] .
Nam et Moysi praecipitur, ut eligat presbyteros. Unde
et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities [(Prov.
XX)]
. Quae est haec canities? Haud dubium quin sapientia,
de qua scriptum est: Canities hominum
prudentia est [(Sap. IV)]
. Cumque nongentos et amplius
annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines
legerimus, nullus alius primus [ Deest primus]
appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham,
qui multo paucioribus annis vixisse convincitur.
Non ergo propter decrepitam senectutem, sed
propter sapientiam, presbyteri nominantur. Quod si
ita est, mirum cur insipientes constituantur [constituuntur.]
CAPUT IX.
[(Isid., ibid. c. 5.)] Veniamus [Item Isidori de sacerdotibus.
Veniamus] ergo nunc ad sacratissimos ordines,
et singulariter demonstremus quod est sacerdotii
fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo
adolevit in saeculo. Initium quidem sacerdotii Aaron
fuit, quanquam et Melchisedec prior obtulerit sacrificium,
et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed
isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate,
ista fecerunt. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale
nomen accepit, primusque stola [pontificali
stola] indutus victimas obtulit, jubente Domino ac
loquente ad Moysem [(Exod. XXIX)] : Accipe, inquit, Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi
testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua,
indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica,

et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo,
et pones
[pone super] tiaram, et oleum unctionis fundes
super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur.
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis,
cingesque balteo, Aaron scilicet et liberos ejus, et impones
eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione perpetua.
Quo loco contemplari oportet, Aaron summum
sacerdotem, id est, episcopum fuisse, et [nam] filios
ejus, presbyterorum figuram praemonstrasse. Fuerunt
enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito
astare debuissent levitae, sicut summo sacerdoti. Sed
hoc fuit inter Aaron summum sacerdotem et inter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.