PL 105, col. 828
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
filios ejusdem Aaron, qui et ipsi erant sacerdotes:
quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam
sanctam, et coronam auream, mitram et zonam
auream, et superhumerale, et caetera quae supra memorata
sunt. Filii autem Aaron, super tunicas lineas
cincti tantummodo et tiarati astabant sacrificio Dei.
Sed forsitan quaeritur et hoc, cujus figuram faciebat
Moyses? Si enim filii Aaron presbyterorum figuram
faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est episcopi,
Moyses cujus? Indubitanter Christi, et vere
per omnia Christi: quoniam fuit similitudo mediatoris
Dei, qui est inter Deum et hominem, Jesus
Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps
sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor
et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri
Testamento: in Novo autem Testamento, post Christum,
sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim
primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi.
Sic enim loquitur ad eum Dominus: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam:
et tibi dabo claves regni coelorum
[(Matth. XVI)]
. Hic
ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit,
primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis
adduxit. Siquidem et caeteri apostoli cum Petro
par consortium [pari consortio] honoris et potestatis
acceperunt. Qui etiam in toto orbe dispersi,
Evangelium praedicaverunt; quibusque decedentibus
successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum
mundum in sedibus apostolorum. Qui non jam ex
genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum
secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque
merito, quod in eum gratia divina contulerit. Sicut
etiam ad Heli Dominus praenuntiavit, dicens: Haec
dicit Dominus Deus Israel: Dixi, domus tua et domus
patris permanebunt coram me usque in aeternum.
Et nunc haec dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes
me glorificabo: Qui me spernit, spernetur [(I Reg. II)]
.
Quatuor enim sunt genera apostolorum.
Unum a Deo tantum, ut Moyses. Alterum per hominem
et Deum, ut Josue. Tertium tantum per hominem,
sicut his temporibus multi favore populi et
potestatum in sacerdotium subrogantur. Quartum
autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum et
pseudoapostolorum. Quid est autem nomen apostolorum?
Apostoli in Latina lingua missi interpretantur,
quia ipsos misit Dominus evangelizare ad illuminationem
omnium populorum. Episcopus autem,
ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non
honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum,
quod ille qui praeficitur [superefficitur], superintendit,
curam scilicet subditorum gerens [(August. de Civ. Dei, lib. XIX, c. 19)] . Ἐπὶ quippe, super, σκοπὸς
autem, intentio est: ergo episcopum Latine
superintendentem possumus dicere: ut intelligat non
se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse