PL 105, col. 829

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

dilexerit. Quod vero per manus impositionem a praecessoribus
Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua
est institutio. Isaac autem patriarcha sanctus
ponens manum suam super caput Jacob, benedixit
ei [(Gen. XXVII)] . Similiter et Jacob filiis suis benedictionem
dedit [(Num. XXVII)] . Sed et Moyses super
caput Josue manum suam imponens, dedit ei spiritum
virtutis et ducatus in populo Israel. Sic et superimpletor
legis et prophetarum Dominus noster Jesus
Christus per manus impositionem apostolos benedixit,
sicut in Evangelio Lucae scriptum est: Et perduxit
illos trans Bethaniam: et elevavit manus suas,
et benedixit eos. Factumque est cum benedixisset illis,
discessit ab eis: et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum
gaudio magno [(Luc. XXIV)]
. Et in Actibus apostolorum,

ex praecepto sancti Spiritus, Paulo et Barnabae
ab [ Deest ab] apostolis manus imposita est in episcopatum,
et sic missi sunt ad evangelizandum [(Act.
XIII)] . Quod autem a triginta annis sacerdos efficitur,
ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem
orsus est praedicare. Haec enim aetas profectu jam
non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena
est, et robusta, et ad omne disciplinae ac magisterii
exercitium praeparata. Quod vero unius virginalis
matrimonii sint qui eliguntur in ordine pontificatus,
et in veteri lege mandatum est, et plenius scribit
Apostolus dicens: Unius uxoris virum [(I Tim. III;
Tit. I)]
. Sacerdotem quaerit Ecclesia, aut de monogamia
ordinatum, aut de virginitate sanctum.Digamus
enim haud fertur agere sacerdotium. Porro quod

episcopis non ab uno, sed a cunctis provincialibus
episcopis ordinatur, ideo institutum est, ne aliquid
contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas
moliretur. Propterea ab omnibus convenientibus constituitur,
ac non minus, quam a tribus praesentibus,
caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum.
Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut ejus
indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel
infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus,
propter signum pontificalis honoris, vel signaculum
secretorum. Nam multa sunt, quae carnalium minusque
intelligentium sensibus [mentibus] occultantes
sacerdotes, quasi sub signaculo condunt, ne indignis
quibusque sacramenta Dei aperiantur. Jam vero quod
saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae

assumantur, eadem auctoritas apostolica docet et
dicit: Manus cito nemini imposueris [(I Tim. V)]
. Et
iterum: Non neophytum [(Ibid. III)]
, ne in superbiam
elatus, putet se non tam ministerium humilitatis
quam administrationem saecularis potestatis adeptum;
et in condemnationem superbiae, sicut diabolus,
per jactantiam dejiciatur. Quomodo enim valebit
saecularis homo sacerdotii magisterium adimplere,
cujus nec officium tenuit, nec disciplinam
cognovit? aut quid docere poterit, cum ipse non
didicerit? Nunc vero saepe cernimus plurimos ordinationem
talibus facere: nec eligunt qui Ecclesiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.