PL 105, col. 830

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt
obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam
rogaverit; et ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur,
muneribus impetrarunt. Taceo de reliquis. Alii
successores filios vel parentes faciunt, et conantur
posteris praesulatus relinquere dignitatem, cum hoc
nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Josue de
alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo
non sanguine defendendum esse, sed vitae meritis [(Num. XXVII)] .
Interdum autem et juxta meritum plebium
eliguntur personae rectorum: unde noverint
populi sui fuisse meriti, regimen perversi suscepisse
pontificis. Quod autem is, qui post baptismum aliquo
mortali peccato corruptus, ad sacerdotium non provehatur,
lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit

sacerdotibus, ne aliquod vitiatum [pecus] ad
aram Dei offerant [(Levit. I et II)] ; quod ipsum postea
offerentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit
Deus, dicens: Vos sacerdotes qui polluistis
nomen meum, et dixistis: In quo polluimus eum?
Offerentes super altare meum panem pollutum, et offerebatis
caecum et languidum [(Malach. I)]
. Unde et
in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio est populi,
non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi
quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non
traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata [(Num. XIX)] .
Sed quid plura subjiciamus? Si enim
is, qui in episcopatu vel presbyterio positus, mortale
aliquod peccatum admiserit, retrahitur: quanto magis
ante ordinationem repudiari peccator inventus

debet, ut non ordinetur? [si peccator inventus est, non
ordinetur.] Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio
removet, consideret se unusquisque: et sciens
quia potenter [potentes potenter] tormenta patientur,
retrahat se ab hoc non tam honore quam onere,
et aliorum qui digni sunt, locum non ambiat occupare.
Qui enim in erudiendis atque instruendis de
virtute populis praeerit, necesse est ut in [ Deest in]
omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur.
Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a
peccato debet esse alienus. Nam qua fronte subjectos
arguere poterit, cum illi statim possit correptus
ingerere? Ante doce te quae recta sunt, episcope.
Quapropter qui negligit recta facere, desinat

recta docere. Prius quippe semetipsum corrigere
debet, qui alios ad bene vivendum monere studet, ita
ut in omnibus semetipsum formam vivendi praebeat,
cunctosque ad bonum opus et doctrina et opere provocet.
Cui etiam scientia Scripturarum necessaria
est: quia si episcopi tantum sit sancta vita, sibi soli
potest prodesse sic vivens. Porro si et doctrina fuerit
eruditus, potest caeteros quosque instruere, et docere
suos, et adversarios repercutere. Qui nisi refutati
fuerint atque convicti, facile possunt simplicium
corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus,
simplex et apertus, plenus gravitate et honestate,
plenus suavitate et gratia, tractans de mysterio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.