PL 105, col. 833
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
corruerit? aut qua libertate corripere peccantem,
cum tacitus sibi ipse respondeat eadem se admisisse
quae corripit? Primum itaque dicendum est, quod
tam sanctum sit nomen sacerdotii, ut nobis etiam
ea quae extra nos sunt posita, reputentur: non
quod propter vitia nostra episcopi non fiamus,
sed quod propter filiorum incontinentiam ab hoc
gradu arcendi simus. Qua enim libertate possumus
alienos filios corripere, et docere quae recta
sunt, cum nobis statim possit, qui fuerit correptus,
ingerere, Ante doce filios tuos? Aut qua
fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi
conscientia mea ipsa respondeat, Exhaereda ergo
filium fornicantem, abjice filios tuos vitiis servientes?
Cum autem nequam [ Deest nequam] filius in
una tecum convivatur [ Al., communicat] domo, tu
audes [tu addis] de alterius oculo festucam detrahere,
in tuo trabem non videns? Non itaque justus
polluitur ex vitiis filiorum, sed libertas ab apostolo
ecclesiae principi reservatur, ut talis fiat, qui
non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere.
Oportet enim episcopum sine crimine
esse, tanquam Dei dispensatorem. Quaeritur ergo
inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur: et
non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat
servos et ancillas, sed incertum Domini exspectet
adventum, et det conservis in tempore cibaria.
Inter villicum autem et familiam haec sola distantia
est, quod conservus praepositus est, conservis suis.
Sciat itaque episcopus et presbyter, sibi populum
esse conservum, non servum. Caetera quae sequuntur,
in nobis posita sunt. Non protervum, id est,
non tumentem et placentem sibi quod episcopus
sit: sed quasi bonum villicum, id [est] requirentem
quod pluribus prosit. Non iracundum. Iracundus est,
qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram
atque peccati, quasi a vento folium commovetur.
Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus
est: sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac
passione superatur. Prohibet quoque episcopum
esse vinolentum, ne vel sensu occupato exaltet risum
contra gravitatis [veritatis] decorem, et labiis
dissolutis cachinnet: vel si paululum tristis cujusdam
rei fuerit recordatus inter pocula, in singultus
prorumpat et lacrymas. Longum est ire per singula,
et insanias, quas ebrietas suggerit, explicare.
Post vinolentiam etiam hoc praecepit, ne percussor
sit. Quod quidem, et simpliciter intellectum, aedificat
audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum,
ne in os alterius verberandum insanus
erumpat. Melius est autem, ut non percussorem
illum esse dicamus, qui mansuetus et patiens, sciat
quid in tempore loquendum sit, quid tacendum,
ne sermone inutili conscientiam percutiat infirmorum.
Turpis quoque lucri appetitus, ab eo qui episcopus
futurus est, esse debet alienus: sunt enim
multi, docentes [dicentes] quae non oportet turpis
lucri gratia, qui totas domos subvertunt, et putant
quaestum esse pietatem. Melior est autem, juxta