PL 105, col. 834
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
Salomonem, modica acceptio cum justitia, quam
multa genimina cum iniquitate: et magis eligendum in
paupertate nomen bonum, quam in divitiis nomen
pessimum [(Prov. XVI)]
. Episcopus, qui imitator Apostoli
esse cupit, habens victum et vestitum, his
tantum debet esse contentus. Qui altario serviunt,
de altario vivant [(I Tim. VI)]
. Vivant, inquit, et non
divites fiant. Unde et aes nobis excutitur de zona,
et una tantum tunica induimur, ne de crastino
cogitemus. Turpis quoque lucri appetitio est, plus
de praesentibus quam de futuris cogitare. Huc
usque quid non debeat habere episcopus, sive presbyter,
apostoli sermone praeceptum est: nunc e
contrario, quid habere debeat, explicatur. Sed hospitalem,
bonorum amatorem, castum, justum, sanctum,
continentem, abstinentem, obtinentem eum, qui
secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens
sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere.
Ante omnia hospitalitas futuro episcopo denuntiatur.
Si enim omnes illud de Evangelio audire
desiderant, Hospes fui, et suscepistis me [(Matth.
XXV)]
, quanto magis episcopus, cujus domus omnium
commune debet esse hospitium? Laicus enim unum
aut paucos suscipiens, implevit hospitalitatis officium:
episcopus nisi omnes receperit, inhumanus
est. Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas,
moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque
et benignitas praecipue esse debent in episcopo,
et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas
proprie, et, ut ita dixerim, pudicitia sacerdotalis:
ut non solum ab opere se immundo abstineat, verum
a jactu oculi et cogitationis errore mens Christi
corpus confectura sit libera. Justus quoque episcopus
esse debet et sanctus, ut justitiam in populis
quibus praeest exerceat, reddens unicuique quod
meretur, nec accipiat personam in judicio. Inter
laici autem et episcopi justitiam hoc interest, quod
laicus potest apparere justus in paucis: episcopus
vero in tot exercere justitiam, quot et subditos
habet.
CAPUT XI.
[(Ex eodem, ep. ad Oceanum.)] Si quis episcopatum
[Excerptum ex epistola Hieronymi ad Oceanum. Si
quis Episcopatum] desiderat, bonum opus desiderat.
Opus, non dignitatem: laborem, non delicias. Opus
quo per humilitatem decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse [(I Tim. III)]
.
Id ipsum quoque ad Titum: Si quis est
sine crimine [(Tit. I)]
. Omnes virtutes in uno sermone
comprehendit, et pene rem contra naturam
exigit. Si enim omne peccatum, etiam in otioso
verbo, reprehensione dignum est, quis ille, qui absque
peccato, id est, sine reprehensione, versetur in
mundo? Sed futurus pastor Ecclesiae talis eligitur,
ad cujus comparationem recte grex caeteri nominentur.
Definiunt rhetores oratorem qui sit vir bonus,
dicendi peritus. Ante vita quam lingua [sic lingua]
irreprehensibilis quaeritur, ut doctus merito
suscipiatur. Perdit enim auctoritatem dicendi, cujus