PL 105, col. 835

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

sermo opere destruitur. Unius uxoris virum. Certe
de baptizatis apostoli sermo est, nemo dubitet. Sobrium,
prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
pudicum, etc. Sacerdotes qui ministrant in templo
Dei, prohibentur vinum et siceram bibere, ne crapula
et ebrietate aggraventur corda eorum [(Levit.
X)] : et ut sensus officium exhibens Deo, vigeat semper
et tenuis sit. Quod autem infert, prudentem,
excludit eos qui sub nomine simplicitatis excusant
stultitiam sacerdotum. Nisi enim cerebrum sanum
fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum. Qui
vitia non habet, irreprehensibilis appellatur, qui
virtutibus pollet, ornatus est; possumus et aliud
intelligere ex hoc verbo, juxta illud Tullii: Caput
est artis, decere quid facias. Sunt enim quidam

ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis
ac vecordiae, ut et in motu, et in incessu, et in habitu,
et in sermone communi, risum spectantibus
tribuant; et quasi intelligentes quid sit ornatus,
comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautiotis
mensae epulas parant, cum omnis istiusmodi
ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem
doctrina a sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta
sunt legis, et ad Titum plenius scribitur [(Tit. I)] .
Innocens enim et absque sermone conversatio,
quantum exemplo prodest, tantum silentio
nocet. Nam latratu canum, baculoque pastoris, luporum
rabies deterrenda est. Non vinolentum, non
percussorem. Virtutibus vitia opposuit. Didicimus
[dicimus], quales esse debeamus: discamus quales

non esse debeant sacerdotes. Vinolentia, scurronum
est et comessatorum: venterque mero aestuans, cito
despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas,
in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens
mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et
sepultus est. Noe ad unius horae ebrietatem nudavit
femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate
contexerat [(Gen. IX)] . Loth per temulentiam nesciens
libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat,
vina vicerunt [(Gen. XIX)] . Percussorem autem
episcopum ille condemnat, qui dorsum posuit ad
flagella, et maledictus non remaledixit. Sed modestum.
Duobus malis unum opposuit bonum,
ut temulentia et ira modestia refraenentur. Non
litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius

arrogantia rusticorum [ Deest rusticorum], qui garrulitatem
auctoritatem putant, et parati semper ad
lites, in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus
tonant. Avaritiam in sacerdote vitandam et Samuel
docet, nihil coram populo eripuisse se cuiquam
probans [(I Reg. XII)] : et apostolorum paupertas,
qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant,
et praeter victum atque vestitum, nihil se aliud nec
habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum
avaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime
notat [(Tit. I)] . Domum suam bene regentem.
Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas,
non ut caelatas patinas [pateras] struat, non ut phasides
aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.