PL 105, col. 842

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

ne in futuris tentationibus deficiat infirmus, nec
falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus.
Dices ei: Praepara animam tuam ad tentationem,
et forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere.
Habes et aliud: Fidelis Deus qui non vos sinet tentari
supra quam potestis ferre [(I Cor. X)]
. Illud enim
promittere, et praedicere venturas passiones, infirmum
confirmare est. Timenti autem nimium, et ex
hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei,
non quia tentationes deerunt, sed quia non permittit
tentari supra quam ferre potest, fructum colligere
est. Sequitur: Quod infirmatum est, inquit, non confortastis.
Pastoribus malis dicit, pastoribus
falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Jesu
Christi, et commodo lactis et lanae gaudentibus,

oves omnino non curantibus. Et quod male habuit,
non corroborastis. Inter infirmum (id est, non firmum)
et aegrotum (id est, male habentem) hoc mihi
videtur interesse. Etenim inter ista, fratres, quae distinguere
utcunque conamur, forte et nos possumus
majori diligentia melius distinguere, et alius
peritior, vel lumine cordis plenior. Interim ne fraudemini,
quod sentio, loquor. Infirmo, ne accidat
tentatio, et eum frangat, timendum est. Languens
autem, jam cupiditate aliqua aegrotat, jam cupiditate
aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo
jugo Christi. Qui ergo videntur fervere in
operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare
nolle, aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua
cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus

revocantur, languidi et aegroti jacent. Quippe
qui in ipso languore, tanquam [gravati tanquam]
sine ullis viribus, nihil boni possent operari. Sequitur: Et quod errabat, non revocastis; et quod periit,
non inquisistis [requisistis
]. [(Ezech. XXXIV)] . Hic inter
manus latronum, et dentes luporum furentium, utcunque
versamur: et contumaces sunt oves, quia quaeruntur
errantes. Alienas se a nobis dicunt, errore suo et
perditione sua: Quid nos vultis, inquiunt, quid nos
quaeritis? Si in errore, inquit, sum, si in interitu,
quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore es,
revocare volo; quia peristi, invenire volo. Sic volo
errare, sic volo perire. Sic vis errare? sic vis perire?
Quanto melius ego nolo? Prorsus audeo dicere,
Importunus sum. Audio dicentem Apostolum: Praedica

verbum, insta opportune, importune [(I Tim. IV)]
.
Quibus opportune? quibus importune? Opportune
utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus,
Importunus sum, audeo dicere. Tu vis errare, tu
vis perire? Ego nolo. Revocabo errantem, requiram
perditam. Velis nolis, id agam, etsi me inquirentem
laniant vepres silvarum [syllabarum], per omnia angusta
me coarctabo. Omnes sepes excutiam, quantum
mihi virium terrens Dominus donat. Omnia
peragrabo, revocabo errantem, requiram pereuntem.
Si me pati non vis, noli errare, noli perire. Parum
est quod doleo te errantem atque pereuntem. Timeo,
ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide
enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confregistis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.