PL 105, col. 843
Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne
Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui
fortis est, delectabit errare atque perire. Cupio lucra
exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem
habuero errorem tuum, attendit qui fortis
est, cum te perditum non requiro: et putat nihil
esse ire in errorem [haeresim]. Non frustra ergo,
eum jam dixisset superius, quod crassum est, interfecistis,
hic iterum in novissimo posuit, et quod forte
fuit, confregistis. Proinde audi quid sequatur de ista
negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et
dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor: et
factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur
lupi insidiantes, rapiunt leones frementes,
cum oves adhaerent pastori. Nam praesens est pastor:
sed male agentibus non est pastor, et inhaerent
pastoribus non pastoribus, se ipsos videlicet, non
oves, pascentibus; et lethalis error [talis horror]
consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de
illarum morte se satiare cupientes. Tales enim sunt
omnes qui gaudent de erroribus alienis. Dispersae
sunt et errarunt oves meae in omnem montem, et in
omnem collem altum, hoc est, in omnem tumorem
terrenae superbiae. Mons enim et collis, tumor terrenus
et superbia saeculi intelligitur. Sunt enim et
montes boni, de quibus Propheta dicit: Levavi oculos
meos in montes, unde veniet auxilium mihi [(Psal.
CX)]
. In omnem montem, et in omnem collem, et in
omnem faciem terrae lucent, et in omnem faciem
terrae dispersae sunt, omnia terrena sectantes. Ea
quae in faciem terrae lucent, ipsa amant [emunt],
ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita eorum
in Christo. Propterea, pastores, audite sermonem
Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus: Ecce
ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat
pastor gregem suum. Non curaverunt mali pastores,
non enim suo sanguine redemerunt. Sicut
visitat, inquit, pastor gregem suum in die. In quali
die? Cum fuerit nimbus et nubes, id est, in pluvia
et in nebula. Pluvia et nebula, error saeculi hujus,
caligo magna; surgens de cupiditatibus hominum,
et nebula valida conterens [ Forte, contegens] terram.
Et difficile est ut non errent oves in ista nebula:
sed pastor non deserit eas, inquirit eas, penetrat
nebulam oculis validis et [ Deest validis et] acutissimis,
non impeditur caligine nubium. Videt undique,
errantem revocat, tantum ut fiat quod dicit in Evangelio: Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam, et
sequuntur me
[(Joan. X)]
. In medio ovium dispersarum:
sic inquiram oves meas, et reducam eas ab
omni loco quo dispersae sunt illic [ Deest illic]. In
die nubis et nimbi, quando difficile est inveniri eas,
tunc ego inveniam, crassa est nebula, pinguis nimbus
est, oculos ejus nihil latet. Et educam eas de
gentibus, et colligam eas de regionibus, et inducam
eas in terram earum, et pascam eas super montes
Israel. Constituit super montes Israel auctores Scripturarum