PL 106, col. 103

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne · Epistola (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

peccato, quem sine concupiscentia concepit. Iste sua
morte spontanea potuit redimere eos qui mortis debito
tenebantur, caeteri omnes inviti peccato cogente
mortui sunt. Ideoque aliorum non potuerunt esse redemptores,
qui suae erant poenae debitores. Venit, ut
dixi, Filius Dei, fuitque omnium redemptor, qui
non pro debito peccati, quod nullum fecit, sed pro
charitate, qua nos dilexit, mortem suscepit, et hujus
charitatis mercedem suscepit salutem nostram omnium,
qui in eum credimus, et eum diligimus sicut

I.
Domino in Christo venerabili, summa charitate
diligendo fratri, presbyterCandidus salutem.
Non omnimodis ab re agis, qui relativo loquendi
more loquens, te filium, me autem patrem appellas,
qui utique Patrem habens in coelis Christum, hujus de
dignitate et charitate honorandum amplectendumque
non dubitas. Sed hunc Patrem nobis omnibus communem
simul credimus, speramus et amamus. Quod
autem me patrem vocare voluisti ad hoc quod agere
disposuisti, non inconveniens esse videtur. Nam cum
in sanctis Scripturis praeceptum sit ut interrogentur
patres, ut annuntient et seniores, ut dicant si ille qui
interrogatur pater est et presbyter, quare non recte
patrem appellas, quem interrogare non dubitas? Sed
utinam tibi sic utilis ad interrogata fierem sicut desideras,

qui me talem putas qui tibi vera charitate
velim, et scientia valeam, solvere quae quaeris! Est
autem quaestio de qua pulsatum te a quodam dicis: Quod Christus Dominus noster, in quantum homo
fuit, cum hic mortalis inter mortales viveret, Deum
videre potuisset?
quae quidem quaestio, si jam dudum
a sanctis Patribus mota simul et soluta fuerat, nescio,
utrum vel a te, vel ab aliquo veterum sic exposita
habeatur, sicut iste, de quo scripsisti, interrogare dicitur:
videlicet, si corporeis ejus oculis Pater videretur?
Sed sive habeas illius quaestionis ab aliis jam
solutionem expositam, sive non habeas, ego te, quid
inde sentiam, non celabo.
II.
Deus sicut summus spiritus est, sic et summe
incorporalis est. Hoc autem ideo dico, quia et angeli

et animae, et quicunque spiritus creati sunt, licet incorporales
et dicantur, et sint, ejus tamen incorporalitatis,
et ut ita dicam spiritalitatis comparatione
corporales quodam modo sunt. Licet namque alias
forte inlocales vel animae, vel angeli dici possint; in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.