PL 106, col. 86
Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Deo Patre accepit ut Rex, et Filius Dei, Deus omnipotens
esset. Non coepit ergo ejus regnum ab illa
mortalitate quam ex mundo sumpsit; sed ipse semper
sine initio Rex et Deus, factus est pro nobis
homo mortalis, ut temporaliter regnaret in hoc
mundo, sed ut illos propter quos redimendos venerat,
regnum suum faceret aeternum. Si ex hoc
mundo, inquit, essem, ministri mei decertarent ut
non traderer Judaeis. Si hoc voluisset ille, ut temporali
regno hominibus praeesset mortalis, ministeriis
posset ad hoc angelicis uti, qui cum jejunasset quadraginta
diebus et noctibus accesserunt et ministrabant
ei, nunquam scilicet eum deserentes, quia ei
semper praesentes ministrarent, ut pote, qui cum eo
ex Virgine nato de coelis adveniunt, et cum quibus
ipse venturus est ad judicium in gloria Patris sui.
Nunquam ergo eidem deerant etiam homini facto
angelica ministeria, quibus quidquid vellet, scilicet
omnipotens, perficere posset. Non igitur traderetur
Judaeis, si nollet, cui millia millium astant angelorum.
Cum enim Judaeis tradi vellet, apparuit, quantum
ille tunc valebat, potestas ejus, cum audito uno
ejus verbo abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram,
quae eos, si ipse vellet, statim vivos absorbuisset.
Sed et hoc de Judaeis intelligi potest, quod Dominus
ait: Regnum meum non est de hoc mundo.
Nam cum Pilatus dixisset, Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi; Regnum,
inquit, meum non est
de hoc mundo, id est, jam peccatis eorum exigentibus
de hoc mundo Judaeorum et pontificum eorum
non est regnum meum. Ablatum enim erat tunc ab
eis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus
ejus.
Dixit ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus:
Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et
ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam
veritati; omnis enim, qui est ex veritate, audit meam
vocem. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc
dixisset, iterum exivit ad Judaeos [(Joan. XVIII)]
. Ego,
inquit Dominus, in hoc natus sum, et ad hoc veni in
mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Ad hoc
natus est Dominus, et ad hoc venit in mundum ut
veritatem, quae ipse Dominus est, mundo ostenderet;
veritas est enim ipse, et veritati perhibuit testimonium,
quando eam in mundo praedicavit. Vetus lex
quasi quaedam membra futuri adventus Christi erat;
Christus autem ipsa veritas est. Omnis, inquit, qui
est ex veritate, audit meam vocem; qui enim ex Christo
et in Christo est, audit vocem Christi. Nos namque
sumus membra ejus, ideoque et vocem ejus audimus,
id est, veritati nos docenti credimus.
Iterum ergo exivit Pilatus ad Judaeos, et dixit eis.
Ego nullam in eo invenio causam. At illi invalescebant
dicentes: Commovit populum per universam Judaeam
docens, et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus
autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus
esset? Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset,
remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis
erat illis diebus. Herodes autem viso Jesu gavisus est