PL 106, col. 314

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

bonus seductor est; si a bono ad malum, malus
seductor est. Si tanti viri, o Claudi, dicta nota tibi
fuissent, non tam praecipitanter, aperto ore spumosisque
labiis seductorem solummodo in malam partem
posuisses. Quapropter quia constat nos veraciter
caput nostrum Christum, non ut membra diaboli,
sicut scripsisti, sed eum magis, ut illius fidelia
membra, bonum seductorem credere, et proclamare,
et praedicare: procul dubio aequissimum est quod
tam detestabile vitium non exsecranti, sed potius
infideliter jaculanti, ascribendum sit. Sequitur in
eodem opere tuo:
« Ego enim, inquis, non sectam doceo, qui unitatem
teneo, et veritatem proclamo, sed sectas, et
schismata, et superstitiones, atque haereses inquantum

valui compressi, contrivi, expugnavi, et
expugnare in quantum valeo, prorsus Deo auxiliante,
non cesso. » Mirari satis nequeo, quanquam
artis grammaticae ignarum, utcunque tamen exercitatum
in divinis Scripturis sensum habentem, tanta
oblivione captum, ut te neges sectam docere et unitatem
profitearis tenere, et veritatem proclamare:
cum utique praedicator Christi et sectam docere et
unitatem catholicae fidei tenere et veritatem possit
praedicare. Illam sectam dicimus, quae finem boni
sectatur. Unde ait beatus Augustinus in libro de
Civitate Dei [(Lib. IX, Cap. 1)] : Nulla est igitur causa
philosophandi, nisi finis boni. Quamobrem, quae
nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta
dicenda est. Item idem paulo post: Proinde quoniam

Marcus Varro, has quatuor adhibens differentias,
id est, ex vita sociali, ex academicis novis, ex
Cynicis, ex isto vitae genere tripartito, ad sectas ducentas
octoginta octo pervenit, et quae aliae possunt
similiter adjici his omnibus, quoniam de sectando
summo bono nullam inferunt quaestionem, et ideo
sectae non sunt nec vocandae sunt, etc. Haec beatus
Augustinus de secta quae solummodo summum bonum
sectatur, adversus philosophos dixerit. Caeterum,
quod secta et in bonam et malam accipiatur
partem, apostolico instruimur documento: in bonam
siquidem, sicut habes in Epistola ad Timotheum: Sectare vero justitiam, veram fidem, charitatem, pacem
cum his qui invocant Dominum de corde puro [(II Tim. II)]
;
in malam autem, sicut habes in Epistola

ejusdem apostoli ad Galatas [(Cap. V)] : qui inter
caetera opera carnis sectas quoque duodecimo ponit
loco. Sectae igitur Latine, Graece dicuntur haereses:
a sectando quippe sectae nominantur. Quod autem
ais te et schismata et superstitiones pro viribus compressisse,
videris procul dubio tibi contrarius existere.
Ille namque qui irrationabiliter subjectarum
sibi plebium mentes scandalizare traditionesque ecclesiasticas
tam impudenter reprehendere, et tot
tantisque sanae fidei sincerissimis cultoribus abominationum
nomina non metuit ascribere, nequaquam
compressor, sed potius erector et auctor schismatum
ac superstitionum judicandus est. Quod vero
dicis sectas et haereses te contrivisse et expugnasse,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.