PL 106, col. 315

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

magna tibi fallaciter promittis. Si contritae sunt,
cur instinctu diabolico rursus emergunt? Si expugnatae,
cur redeunt, et ecclesiasticae auctoritatis pacem
jaculantur? Verum si catalogus illustrium virorum
qui in procinctu fidei viriliter decertavere,
et haeretica agmina catervatim subruere, exacte recenseatur,
nequaquam tuum nomen in eo reperietur.
Haereses porro quas adhuc, ut dicis, expugnare non
cessas, cum nusquam in tota mundi latitudine a
se expugnari aut sciantur, aut audiantur, nullos
compendiosius quam auditores tuos opinari possis,
quos forte, quia schismati tuo socios facere nequis,
idcirco ut haereticos te expugnare scribis. Sequitur:
« Hoc autem, inquis, idcirco provenit, quia postquam
coactus suscepi sarcinam pastoralis officii,

missus a pio principe, sanctae Dei Ecclesiae filio,
Ludovico, veni in Italiam, civitatem Taurinis, inveni
omnes basilicas (contra ordinem veritatis)
sordibus anathematum et imaginibus plenas. »
Horum verborum valde informem constructionem,
barbarismis ac soloecismis oppletam, spernendo
omittimus, sensum ut possumus indagantes. Verum
est, inquam, quod intulisti quod a pio principe, sanctae
Dei Ecclesiae filio, domino Ludovico Taurinensi
Ecclesiae praelatus sis: utrum coacte, ut asseris, an
sponte, soli Deo relinquitur. In eo vero quod inerti
constructione prosequeris, ita inquiens: « Inveni
omnes basilicas sordibus anathematum et imaginibus
plenas, calumniaris praedecessores tuos easdem
basilicas, non servitute divina, sed anathematibus

replevisse, et non solum illos, verum etiam plebem
illius parochiae in ejusdem basilicae anathematibus,
non cultibus divinis eatenus deseruisse. Quod si verum
est ut omnis clericalis ordo parochiae tuae,
relicto cultu divino, pro Deo sordes anathematum
colat et adoret, largissimis fidelium lacrymis lugendum
et plorandum est, Deique immensa misericordia
suppliciter exoranda, ut hujusmodi a salute
propria aberrantes cito resipiscant, et ad viam veritatis
redeant, eumque qui jure colendus et adorandus
est, colant et adorent. Sed credibile est quod,
licet et in cultu et adoratione imaginum, ignorantia
fallente, aliquid temporis insumpserint, nullo tamen
pacto ab unitate fidei catholicae defecisse et ad idola
conversi esse credendi sunt. Unde constat quod hujusmodi

errorem non tam granditer et indiscrete sordibus
anathematum comparare, sed magis temperato
usus sermone, ignorantiae debueris deputare. Porro si
quippiam praedecessores tui, salva fide Christi, simpliciter
tenuerint, nequaquam decuerat eos, jam in
coelestis Patrisfamilias domo quiescentes, a successore
suo tam arroganter longe lateque diffamari et elogio
anathematis denotari, praesertim cum nil obesset
sanae doctrinae praesentium simplicitas incauta priscorum.
Quanti autem sit delicti, quantaeve arrogantiae,
qui, ut sua laudabiliter statuat, aliorum errata
indiscrete et irrationabiliter reprehendit, non
est meum dicere. Sanctorum inde Patrum documenta
affatim prae manibus habentur: legantur, discutiantur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.