PL 106, col. 316

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

eorumque dictis, ne in talibus delinquatur, salubriter
obediatur. Reor itaque, si coram adfores,
Claudi, te forte responsurum: Idcirco imagines anathemata
appellasse, eo quod se ea adoratione adorantes,
quae soli Deo debetur, anathema efficiunt.
Bene quidem responderes, quia nobiscum, imo cum
omni catholica Ecclesia, in hac sententia sobrie
concordares. Omnis quippe res divinitus prohibita,
etsi non natura sui, eadem tamen prohibitione qua
prohibita est, sese contra fas appetentem, colentem,
adorantem, in exitium anathematis demergat necesse
est. Unde est illud in libro Josue: Anathema in medio
tui, Israel [(Josue VII)]
. Ob cujus reatum Achan,
Dominici praecepti transgressor, grandine lapidum
occubuit. De qua re multa alia in divinis eloquiis

exempla reperiri possunt. Verum, quanquam haec
ita se habeant, in vituperationem tamen ac reprehensionem
praedecessorum tuorum, et in eo quod
eumdem errorem discrete, rationabiliter ac patienter
corrigere detrectasti, quam procaciter ac culpabiliter
egeris, nemo nisi qui sanum non sapit ignorat.
Subnectis post haec in prosecutione tua:
« Et quia quid homines colebant, ego destrui [ pro
destruere] solus coepi. » Veritus es forsan ne asinos
putareris dicere, ideo voluisti homines nescio quid colentes
ex superfluo ponere: et quanquam conjici datur
quod subaudiri voluisti, aut imagines, aut cruces,
aut reliquias sanctorum martyrum, aut certe pretiosa
corpora eorum; sed quid horum subaudiri volueris
ignorantes. Hoc nobiscum te scire scimus, quod

cultus adversarum rerum sit, proprieque rationalium
creaturarum. Bruta vero et irrationalia animalia non
colunt, sed coluntur: idcirco quam superflue homines
posueris, ipse videto. Si igitur a cultu superstitiosarum
rerum homines rationabiliter (ut decuerat)
avertisses, laudabiliter utique egisses, et reprehensione
indiscretae actionis caruisses. Sed quia
hoc facere renuisti, reprehensione dignus existis.
Quod vero ais: Ego destrui solus coepi, cum dictionem
tuam forsitan schemate quod vocatur ὁμοιοτέλευτον
ornare voluisti, in vitium soloecismi incidisti.
Jam itaque quem litterae tuae sensum contineant,
discutiamus. In eo quod ais: « Ego destrui
[destruere] solus coepi, » videamus an forte spiritu
prophetiae afflatus, ad ruinam tuae tam incompositae

distinctionis hoc texueris: sed in eo quod te solum
destruere dixisti, procul dubio veritati contraisti,
quoniam non tu solus, sed alii quilibet in suis frivolis
et ineptis dictionibus destruendi sunt, et non
solum in hujusmodi dictionibus, verum etiam in his
quae male et perverse sentiunt. Discutiamus etiam
secundum modum quem te dicere voluisse arbitramur,
quoniam alio propositum tuum atque materia
tendit, alio dictatio decurrit. Ut enim artis grammaticae
nescius, pro infinito activae significationis,
quod est, destruere, posuisti infinitum passivae, quod
est destrui. Struere quippe verbum, habet contrarium, destruere;
quapropter quoniam structuram
cultus, quem te destruxisse gloriaris, non permisisti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.