PL 106, col. 317

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

idcirco valde imperite atque inconvenienter destruere
verbum posuisti. Nam et in eo quod te
solum destructorem dixisti, utrumne bonarum an
certe sinistrarum te praedices rerum eversorem, ancipiti
nutare quisque poterat sententia, nisi forte in
eo eam absolvere nitaris, quo verbi sancti Eliae prophetae
videris abuti, ita dicentis: Domine, altaria tua
destruxerunt, prophetas tuos occiderunt, et remansi
ego solus, et quaerunt animam meam [(III Reg. XIX)]
.
Sed quid Elias a Domino audierit, optime nobiscum
nosti. Quantam vero, dum tibi soli tanta attribuis,
eximiis doctoribus sanctae Dei Ecclesiae injuriam ingeras,
tibi consulendo necesse est perpendas: si tu
solus, o Claudi, destructores perversorum dogmatum,
rerumque superstitiosarum, ergo excipiuntur
omnes doctores qui pro sola catholica Ecclesia fortiter

agonizaverunt, et agonis sui bravium jam feliciter
adipiscuntur. Et si caeteros excepisti, beatum
Augustinum, quem constat inter omnes Latinos doctores
disertissimum exstitisse doctorem, sanctaeque
Dei Ecclesiae fortissimum defensorem et propugnatorem,
excipere nullatenus debueras. Iste enim,
etsi non solus, divina tamen sibi suffragante gratia,
aliis facundius copiosiusque diversarum haeresum
et schismaticorum perversa statuta fortiter rationabiliterque
evertit, destruxit atque substravit. Quem,
quia ejus salutiferis doctrinis jugi meditatione assuefactus,
inter caeteros, magnarum laudum praeconiis
merito efferre solitus eras, nullo pacto excipere
debueras. Verum si ejus documentis contentus esse

voluisses, nunquam te solum male structarum rerum
destructorem gloriatus fuisses: et si illum saltem
tibi socium asciscere dignatus esses, destructio
tua, quia illius doctrina duce rationabilis foret,
tanta utique haberi potuisset. Igitur quia non solum
beato Augustino, sed etiam aliis eximiis doctoribus,
te superciliose praetulisti, merito solitaria destructionis
tuae gloriatio, in immensum sese extendens,
in irritum deducitur. Vae namque eidem gloriationi
tuae (juxta illud Ecclesiastis) imminet, quia non habens
fotum ex consortio aliorum, frigore solitario
torpet, et cum ceciderit, non habebit sublevantem.
Quod vero subnectis:
« Idcirco aperuerunt omnes ora sua ad blasphemandum
me, et nisi adjuvisset me Dominus, forsitan

vivum deglutissent me. » Id nulli nisi tibi
imputandum est. Debueras siquidem cavere ne sectatores
Christi tam infauste reprehenderes, eisque
sacrilegii notam inureres, traditionesque quas sibi a
sanctis Patribus traditas sancta simpliciter tenet
Ecclesia, etsi non voto tuo, saltem silentio, gravitate
magistra comprobare. Oportet namque ut unusquisque
fidelis injuriam sibi illatam aequanimiter ob
Dei amorem ferat. Ecclesiasticae vero auctoritatis
vituperationem ac reprehensionem, sanctorumque
Dei contemptum, patienter quis ferre potest? Restat
igitur te auctorem esse hujus delicti, qui in suggillationem
auctoritatis ecclesiasticae ejusque devotorum
famulorum tam blasphema verba evomuisti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.