PL 106, col. 319
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
[(Exod. XX)] ,
et caetera quae sequuntur. Liquet igitur,
ut pace tua dixerim, in eodem facto te minus
perite egisse; quod enim adorationem et cultum
multiplicibus et incongruentibus verbis exponere
voluisti, et regulam rectae locutionis offendisti, et ad
sensum quem expleri voluisti, non plene pervenisti.
Debueras siquidem sanctorum Patrum in eisdem
verbis explanandis expositionem, non tuam propriam
sequi, quod quia facere renuisti, ut dictum
est, vim proprietatemque eorumdem verborum non
satis expresse declarasti. Alia quippe est adoratio
quae non nisi soli Deo debetur, alia quae a mortalibus,
humilitatis et subjectionis gratia, aeque mortalibus
exhibetur. Rursus alius est cultus quo non nisi
divinae potentiae famulandum est, et alius est qui
non solum rationabilibus, verum etiam irrationabilibus
creaturis juxta modum proprium impenditur.
De diversitate itaque cultus habes una nobiscum
beatum Augustinum in libro de Civitate Dei decimo [(Cap. I)]
plenissime docentem: Hic est enim, inquit,
divinitati, vel, si expressius dicendum, deitati debitus
cultus, propter quem uno verbo significandum,
quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum,
Graeco (ubi necesse est) insinuo quid velim dicere. Λατρείαν
quippe nostri, ubicunque sanctarum Scripturarum
positum est, interpretati sunt servitutem.
Sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum
quam praecepit Apostolus servos dominis suis subditos
esse debere [(Ephes. VI)] , alio nomine Graece
nuncupari solet. Λατρεία vero, secundum consuetudinem
qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt,
aut semper, aut tam frequenter ut pene
semper, ea dicitur servitus quae pertinet ad colendum
Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur,
non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim
colere etiam homines, quos honorifica vel recordatione
vel praesentia frequentamus. Nec solum ea
quibus nos religiosa humanitate subjicimus, sed
quaedam etiam quae subjecta sunt nobis perhibentur
coli. Nam ex hoc verbo, et agricolae, et coloni, et
incolae dicuntur: et ipsos deos non ob aliud appellant
coelicolas, nisi quod coelum colant; non utique
venerando, sed inhabitando; tanquam coeli quosdam
colonos; non sicut appellantur coloni qui conditionem
debent genitali solo, propter agriculturam,
sub domino possessore, sed sicut ait quidam Latini
eloquii magnus auctor [(Virg., Aeneid. l. I, v. 12)] :
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Ab incolendo enim colonos vocavit, non ab agricultura.
Hinc et civitates a majoribus civitatibus, velut
populorum examinibus, conditae, coloniae nuncupantur;
et per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo,
propria quadam ratione verbi hujus, omnino verissimum
est: sed quia et aliarum rerum dicitur cultus,
ideo Latine uno verbo significari cultus Deo debitus
non potest. Nam et ipsa religio quamvis distinctius
non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur;
unde isto nomine interpretati sunt nostri eam quae