PL 106, col. 320

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

Graece θρησκεία dicitur; tamen quia Latine loquendi
consuetudine, non imperitorum, verum etiam doctissimorum,
et cognationibus humanis atque affinitatibus,
et quibuslibet necessitudinibus dicitur exhibenda
religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum,
cum de cultu Divinitatis vertitur quaestio, ut fidenter
dicere valeamus religionem non esse nisi cultum
Dei; quoniam videtur hoc verbum a significanda
observantia propinquitatis humanae insolenter auferri.
Pietas quoque proprie Dei cultus intelligi solet,
quem Graeci εὐσεβείαν vocant. Haec tamen et erga
parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi
hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur:
quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri
praecipue mandat Deus, eaque sibi, vel pro sacrificiis,

vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi
consuetudine factum est ut et Deus ipse dicatur
pius: quem sane Graeci nullo suo sermonis
usu εὐσεβεῖν vocant, quamvis εὐσεβείαν pro misericordia
illorum etiam vulgus usurpet. Unde in quibusdam
Scripturarum locis, ut distinctio certior
appareret, non εὐσεβείαν, quod ex bono cultu, sed θεοσεβείαν,
quod ex Dei cultu compositum resonat,
dicere maluerunt. Utrumvis autem horum nos uno
verbo enuntiare non possumus. Quae itaque λατρεία
Graece nuncupatur, et Latine interpretatur servitus;
sed ea qua colimus Deum, vel quae θρησκεία Graece,
Latine autem religio dicitur; sed ea quae nobis est
erga Deum vel quam illi εὐσεβείαν, nos vero non
uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare:

hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui
verus est Deus, facitque suos cultores deos. Quicunque
igitur sunt in coelestibus habitationibus immortales
et beati, si nos non amant nec beatos esse nos
volunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et
beatos volunt, profecto inde volunt, unde et ipsi
sunt. Satis igitur abundeque sufficiunt lectoris prudentiae
de diversitate cultus haec quae a beato Augustino
dicta protulimus. Porro de adoratione quae
mortalibus humilitatis et subjectionis gratia aeque
mortalibus exhibetur, multa in divinis eloquiis
exempla reperiuntur, e quibus illud est in libro Geneseos: Surrexit,
inquit, Abraham et adoravit populum
terrae, filios videlicet Heth [(Gen. XXIII)]
. Et alibi
in eodem libro: Cumque adorassent Joseph fratres

sui, et cognovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur.
Et paulo post: Igitur ingressus est Joseph in
domum suam, attuleruntque ei munera, tenentes in
manibus, et adoraverunt proni in terram [(Gen. XXIV)]
.
Et in libro Melachim: Inclinavit, inquit, se Bethsabee,
et adoravit regem [(III Reg. I)]
. Et paulo post: Nuntiaveruntque regi, dicentes: Adest Nathan propheta;
cumque intrasset ante conspectum regis, et
adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan regi
ea quae ibi sequuntur.
Haec paucis dicta sint. Caeterum
cui cordi fuerit divinarum Scripturarum paginas
diligenter legere, hujusmodi adorationis uberiora
potest perfacile testimonia reperire. De adratione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.