PL 106, col. 323
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria
sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non
illorum. Ipsum verum sacrificium corpus est Christi,
quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Item
idem in libro Quaestionum Veteris ac Novi Testamenti:
Christiani, inquit, ut pote pauperes quos
stultos vocant, unum Deum colunt in mysterio, ex
quo sunt omnia, nec aliquid quod ab eo conditum
est venerantur. Ipsum enim solum sufficere sibi et
abundare sciunt ad salutem. Item idem post pauca:
Non ergo nobis videtur ut quod homo facit adorari
debeat. Factor enim a factura, non factura a factore
adorari judicatur. Item idem in Expositione psalmi
CXIII: Noli ergo addere manus hominum, ut ex
eodem metallo quod fecit verus Deus, velis facere
falsum deum, imo falsum hominem, quem pro vero
venereris Deo, quem quisquis pro vero Deo in veram
amicitiam reciperet, insaniret: ducit enim
et affectu quodam infirmo rapit infirma corda mortalium
formae similitudo, et membrorum imitata
compago. Item idem in eodem opere, psalmo
XCVI: Homines autem in sanctos attendite, qui
sunt similes angelis. Cum inveneritis hominem aliquem
sanctum servum Dei, si volueritis illum colere,
et adorare pro Deo, prohibet te, non vult sibi
arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo,
sed tecum esse sub Deo. Et post pauca: Sic et
sancti angeli illius gloriam quaerunt quem diligunt,
ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad ejus contemplationem
omnes quos diligunt rapere et inflammare
student, ipsum illis annuntiant, non se, quoniam
angeli sunt, et quia milites sunt, non norunt
gloriam quaerere, nisi imperatoris sui. Item post
pauca: Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus,
si non illum colo pro Deo meo. Tunc enim
tibi irascitur, quando ipsum colere volueris; bonus
est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur
si non colantur, sic angeli indignantur, si
pro Deo colantur. Item idem in epistola ad Maximum
grammaticum: Scias, inquit, a Christianis
catholicis quorum in vestro oppido etiam Ecclesia
constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique
adorari quod sit factum et conditum a Deo, sed
unum ipsum Deum, qui fecit et condidit omnia. Item
idem in libro de vera Religione inter caetera ita dicit
[(Cap. 3)] :
Ad percipiendam veritatem nihil magis
impedire quam vitam libidinibus deditam, et falsas
imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili
mundo per corpus impressae, varias opiniones
erroresque generarent: nec errorem in religione esse
potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam
aut corpus, aut phantasmata sua, quae nihil sunt
aliud quam de specie corporis corporeo sensu attracta
figmenta. Item in eodem: Non sit nobis religio humanorum
operum cultus, meliores enim sunt ipsi
artifices qui talia fabricantur, quos tamen colere
non debemus. Non sit nobis religio in phantasmatibus