PL 106, col. 324

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

nostris, melius est enim qualecunque verum,
quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest: et
tamen animam ipsam, quamvis anima vera sit, cum
falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est
vera stipula quam lux inani cogitatione pro suspicantis
voluntate formata, et tamen stipulam quam
sentimus et tangimus dementis est credere colendam.
Item idem in sermone evangelico de potestate
data daemonibus ut abirent in porcos: Noli, inquit,
inclinari angelis, ut eis sacrificandum putes,
nolunt enim: quando facis, non intelligunt; dili
gunt si cum eis adores quem adorant. Item idem
in libro de Quantitate animae: Homo autem quilibet
alius, quanquam sapientissimus et perfectissimus,
vel prorsus quaelibet anima rationis

compos atque beatissima, amanda tantummodo
et imitanda est, eique, pro merito et ordine, quod
ei congruit deferendum, nam Dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies [(Deut. VI)]
. Item
idem in libro de vera Religione [(Cap. 55)] : Non nobis
religio corporum aethereorum atque coelestium
cultus, sed ejus cujus contemplatione beati sunt. Neque
enim et nos videndo angelum beati sumus, sed
videndo Veritatem, qua etiam ipsos diligimus angelos
et his congratulamur. Nec videmus quod eo paratiores
et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur,
sed magis eos diligimus, quoniam et nos tale
aliquid sperare a communi Domino jussi sumus.
Quare honoramus eos charitate, non servitute. Nec
eis templa [construimus], nolunt enim se sic honorari

a nobis, quia nosipsos, cum boni sumus, templa
summi Dei esse noverunt. Fulgentius, in libro
de Fide ad Donatum: Quia ipse Deus sibi soli
praecipiens tantummodo serviendum, seque jubens a
fidelibus adorandum, prorsus interdixit ne quis audeat
creaturam adorare creaturaeque servire: propterea
in fine illius praecepti, de omnibus quae creavit
ita loquitur: Non adorabis ea, nec servies eis.
Et post pauca: Vera enim religio in unius constat
Dei servitio. Item idem post pauca: Si veraciter
unum Deum cum Patre Filium vera fides adorat,
quae sic Deo novit a creaturis omnibus serviendum,
ut noverit creaturae non deberi divinae servitutis
obsequium. Firmianus Lactantius lib. II de falsa
Religione: Duplici ratione, inquit, peccatur ab insipientibus.

Primum quod elementa, id est, Dei opera
Deo praeferunt; deinde quod elementorum figuras
humana specie comprehensas colunt. Item ipse: Nihil
aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis
parentisque nostri unicum nomen. Item: Supra
ergo, non infra est Deus, nec in ima, sed in summa
potius religione quaerendus est. Et infra: Nihil colendum
est quod oculis mortalibus cernitur. Poterant
siquidem de cultu et adoratione, quae soli Deo debetur,
uberiora sanctorum Patrum dicta sufficienter
proferri, nisi ob prolixitatem vitandam praetermitterentur.
Sequitur ex opere Claudii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.