PL 106, col. 390

Historia translationis S. Hucberti (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

Divinitatis instinctu et mercedis intuitu, partim vero
hujus sacratissimi principis talibus monitionibus incitatus,
studebat magnopere plebem sibi a Domino
traditam bonorum operum exercitiis nobilitare, et

de bonis ad meliora semper evehere: ac si quid in
episcopio suo resedisset emendatione dignum, totis
nisibus in meliorem statum recuperare. Unde inter
caetera quae emendationem postulabant, obtulit se
ejus munificentiae cella quaedam, antiquo nomine
vocata Andagium, quae olim quidem inhabitatoribus
habitus canonici floruit; sed per excessum temporis
vetustate nimia collapsa, et deficientibus habitatoribus
pene fuerat annullata. Haec ergo se materiam
quamdam obtulit ejus munificentiae, in qua
liberalitatis suae laxatis habenis quam vacuus tenacitatis
esset non inanibus verbis, sed exsecutione
ostendit operis. Namque hanc pene a fundamentis
restauratam in melioremque statum denuo
renovatam, posthabita avaritia nobiliter ejus statum

composuit, aedificiis honestis nobilitavit, et exceptis
praediis quae olim religiosorum virorum largitate
possedit, alia de episcopio suo superaddidit, incolasque
illius monachos esse voluit. Qui ut nullius rei inopes
indigentiae manus darent, atque a proposito
sancto deficerent, ut dictum est, strenue praevidit,
et nobiliter ordinavit. Egit namque ut sicut quae
forent necessaria subministrarat, ipsi quoque quae
divinae forent grata voluntati, peragerent; et quantum
sibi posse Divinitas conferret, nequaquam ab
ea declinarent. Adductis namque regularis vitae optimis
praeceptoribus monasticae ordinem vitae eos edocuit,
et bonorum operum exercitiis operam dare
tam voce propria quam et rectione divina suasit.
Unde et actum est ut ejus studium non inani labore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.