PL 106, col. 60

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Matthaeus scilicet, et Marcus, et Lucas, et Joannes,
historiam nobis Dominicae passionis, quo ordine peracta
fuisset, enarrant: sed quia longum est uniuscujusque
eorum verba per ordinem omnia vobis explicare,
omnium quatuor simul vobis, quasi unius
verba, passionem Dominicam enarrare breviterque
explanare volumus
CAPUT PRIMUM. TEXTUS PASSIONIS DOMINI ORDINABILIS PER QUATUOR EVANGELISTAS.
Sicut igitur evangelistis narrantibus agnovimus,
cum consummasset Jesus sermones doctrinae suae
omni populo dicendo: Cum dilexisset suos, qui
erant in mundo, in finem dilexit eos. Et dixit discipulis
suis: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius

hominis tradetur ut crucifigatur [(Joan. XIII; Matth.
XXVI)]
; consummata, ut diximus, doctrina Evangelii,
qua totam plebem docere disposuit, praedixit tunc
discipulis, quod prope fuisset Pascha, id est: post biduum,
quod nobis intelligendum reliquit, videlicet
post duos dies legis naturalis, et legis litterae. Venit
ille, ut nobis quid Pascha fuisset exemplo ostenderet;
sciebat enim, inquit evangelista, quia venit
ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem [(Joan. XIII)]
.
Hoc ipsis discipulis voluit his verbis
ostendere, scilicet quod Filius hominis tradendus erat
in manus occidentium eum, ut post mortem transiret
ad Patrem. Pascha enim Transitus interpretatur.
Ergo ipse verbis illis ostendit quid esset Pascha,
id est, ut Filius hominis traderetur, et crucifigeretur,

et a morte transiret ad Patrem, cum quo semper
fuit.
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores
populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur
Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo
tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die
festo, ne forte tumultus fieret in populo. Illi principes
sacerdotum, et seniores populi Judaeorum, qui ad
hoc constituti sunt ut legem Dei meditarentur, et
populo praedicarent, mutaverunt officium suum, et
se ad hoc congregabant, ut salutem suam a se auferrent,
et quantum ad illos pertinebat, occiderent.
Dicebant autem hoc non agendum in die festo, hoc
est Paschae, ne tumultus fieret in populo. Magis timebant
populum quam Deum: solebat enim ad solemnitatem

Paschae multitudo populi convenire: timebant
autem ne eum populus tolleret de manibus
eorum. Sed vellent, nollent, tempus illud a Deo et
praefinitum, et longe ante praefiguratum erat, ut
quando agnus paschalis immolari solebat, ipse verus
Agnus adveniens pro totius mundi immolaretur
salute. Ipse enim Agnus Dei, qui tulit peccata mundi,
ipse traditus est propter delicta nostra. Traditor
autem ejus fuit unus ex illis duodecim, quos elegit,
discipulis: nam ut Joannes evangelista ait:
CAPUT II.
Sex diebus ante Pascha venit Jesus Bethaniam,
ubi erat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Et
fecerunt ei coenam ibi in domo Simonis cujusdam leprosi,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.