PL 106, col. 61

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

et Martha soror Lazari ministrabat, Lazarus
vero ipse unus erat ex discumbentibus cum eo. Accessit
autem Maria soror ejus altera, et accepit libram
unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit caput et pedes
Jesu recumbentis, et extersit capillis suis pedes ejus,
et domus impleta est ex odore unguenti [(Joan. XII)]
.
Fratres mei, ista coena facta est, sicut dixi, sex diebus
ante Pascha: sed ad hoc vobis modo dicitur,
ut sciatis quomodo ille nefandus proditor Judas ad
hoc venisset, ut Dominum traderet Judaeis, sicut
modo in sequentibus audietis. Venit ergo Dominus
in Bethaniam. Bethania castellum est in Judaea, et
nomen illud interpretatur domus obedientiae. Significat
autem Ecclesiam istam Christi, quae non aliter
ejus Ecclesia est, nisi domus obedientiae sit. Qui

enim eam primo fundavit Christus Jesus Dominus,
ille obediens Deo Patri fuit usque ad mortem: qui
ergo ejus Ecclesiae particeps esse voluerit, per obedientiam
hoc se sciat posse mereri. Sed in ista Ecclesia
Christi duo genera hominum esse solent:
unum eorum, qui praedicant fidem Christi, alterum
eorum qui fidei doctrinam a praedicatoribus accipientes,
ipsos praedicatores de substantia terrena
sustentant, ut opus praedicationis implere valeant.
Ista autem coena facta dicitur in Bethania, quasi in
Ecclesia et in domo Simonis leprosi, quasi in populo
gentium, qui ante peccatis leprosus a Deo mundatus,
dignus factus est ut in ejus domo coena Domini
fieret. Ubi, ut diximus, duo genera hominum
sunt qui Christo serviunt: praedicatores et quibus

praedicatur. Num et in ista coena Dominica duae sorores
fuerunt, Martha et Maria: Martha ministrabat,
et Maria cum unguento unxit Dominum. Quae
ministrabat, significat homines qui praedicatores
suos de sua substantia sustentant et adjuvant ad
opus praedicationis; Maria autem ipsos praedicatores
designat quae unxit Dominum, quia qui praedicat
Christum verum Deum, ipse caput Domini ungit:
et qui eum hominem praedicat, ipse pedes ejus ungit,
et extergit pedes Domini capillis. Nam ad hoc parati
debent esse praedicatores, ut sicut ipse pro nobis
mori dignatus est, ita et illi pro ejus fide semper
mori parati sint: Christus enim passus est pro nobis
relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
Si ergo tempus tale sit ut pro ipso mortem pati necesse

sit, parati simus; sin autem vel capillis tergagamus
pedes, id est saeculi divitias, honores relinquamus
pro ejus nomine; hoc enim significant capilli
quibus pedes Domini illa mulier tergebat. Impleta
est, inquit, domus ex odore unguenti. Diximus ante,
domum Simonis leprosi significare populum gentium,
qui ante leprosus erat peccatis multis et variis,
sed a Domino mundatus per sanguinem passionis
suae; ipse est enim Agnus, qui tulit peccata
mundi. In hujus ergo Simonis domo unctus est Dominus
unguento, id est, in illo populo gentium praedicatum
est Evangelium Christi, et domus ex illo
odore impleta est: quia, sicut Dominus praecepit, euntes docebant omnes gentes.
Et sicut Psalmista ait:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.