PL 106, col. 64

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

et multorum mysteriorum revelatio, ac Novi Testamenti
initium, sic illi misero proditori initium plenae
perditionis fuit. Tunc enim immisit diabolus in cor
ejus ut traderet eum Judas. Haec namque pravorum
maxime solet esse perditionis causa, quando pravo
corde et iniqua cogitatione plena accedere audet ad
sacramenta Dei, et se corpore sanctis jungere nititur,
a quibus malitia longe est. Cavendum est hoc
vobis, fratres, et valde cavendum, ne ad sancta
mysteria cum fermento malitiae accedere praesumatis.
Qui enim sibi conscius est irae et malitiae, vel
concupiscentiae perpetratae, vel aliorum malorum criminum,
et non haec de corde expellit, proque perpetratis
poenitentiam non gesserit, si ad sacramenta
divina accesserit, diabolo accessum praebet, quo eum

tentet et ad barathrum perditionis, unde non exeat,
praecipitet. Ideo, fratres, ut Apostolus ait: Mundemus
nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Et, probet se unusquisque, et sic de pane illo edat, et de
calice bibat.
CAPUT III.
Surgit autem a coena Dominus, et ponit vestimenta
sua, et cum accepisset linteum praecinxit se. Deinde
misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum
suorum [(Joan. XII)]
. Hoc humile ministerium,
quod Dominus praebere dignatus est discipulis suis,
et foris humilitatis nobis magnae dat documentum,
et intus totum plenum est mysteriis salutis et redemptionis
nostrae. Humilitatis magnae, et vere inaestimabilis,
quod Dominus noster secundum divinitatem

Deus, creator omnium, et secundum humanitatem
caput nostrum et totius Ecclesiae, dignatus
est pedes lavare discipulorum, exemplumque nobis
praebere quo invicem et in pedum lavatione, et in
omnibus quaecunque evenerint necessitatibus servire
curemus: pedes quippe infima corporis membra, et
terrae proxima sunt. Sic, fratres, sic debemus infirmioribus
membris Christi in necessitatibus suis succurrere,
eosque de nostra humilitate et charitate,
quantum volemus, curare. Illud nobis in hoc mystico
Domini ministerio foris innuitur, sed et magnum intus
hoc facto continetur mysterium; surgit quidem
a coena Dominus, quando a praedicatione sancti
Evangelii exaltatus est pro nobis in cruce, ponitque
vestimenta, cum anima, quam pro nobis assumpsit,

ad horam corpus deserente mortem gustavit
pro omnibus, in ipsoque mortis momento accepit
linteum, et se praecinxit, duram scilicet carnis
passionem sustinens, per quam spiritum reddidit. Misit aquam in pelvim,
quia de latere ejus fluxit sanguis
redemptionis nostrae, et aqua baptismi quo
abluuntur peccata fidelium, sanguine quidem quotidie,
aqua vero semel, et hoc in pelvi; in sola enim
Ecclesia baptismo peccatorum remissio agitur. Nam,
ut dixi, aqua et sanguis exiit de latere Christi, et
aqua semel lavamur in remissionem peccatorum,
sanguine vero, quotidie ut lavemur, necesse est:
hoc est enim quod ait: Coepit lavare et extergere linteo,
quo erat praecinctus. Nam linteum, ut supra audistis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.