PL 106, col. 65

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

dolorem durae passionis designat, quam suscepit
pro nobis, qua passione ipse Christus in dextera
Dei Patris interpellat pro nobis.
Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus:
Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit Jesus, et dixit
ei: Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea.
Dixit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in
aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis
partem mecum. Dicit ei Petrus: Non tantum pedes
meos, sed et manus et caput [(Joan. XIII)]
. Venit Jesus
ad Simonem Petrum; ab illo enim primo coepit:
at Petrus, ut pote homo, expavit ad ministerium, cujus
nesciebat mysterium. Timuit quippe, quamvis
bonus, et super cujus fidem Ecclesia fundanda erat,
tamen homo timuit, inquam, ut a Deo sibi serviretur;

sed nesciebat quid hoc significaretur: scilicet
quod Dominus sua passione mundum a peccatis lavaret,
et quaecunque post baptismum peccata commisimus,
ejus quotidie misericordia, ut mundentur,
indigemus. Hoc autem nesciens adhuc Petrus, quod
Dominus significare vellet, ait: Non mihi lavabis pedes
in aeternum. Quod utique omnes dicturi erant, si
ejus non terrerentur exemplo, et eo quo Dominus
ait: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Hoc
enim timentes, et quantulamcunque facti illius rationem
percipientes consenserint, quod nullus consensurus
esset, si haec Petro dicta non audirent.
Respondit Jesus: Si non lavero te, non habebis partem
mecum. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

Et nisi illi quotidie clamemus: Dimitte nobis debita
nostra, non poterimus ad ejus partem, id est regnum
coelorum, pervenire. Lavat ergo ille semel in baptismo
omnia ante acta peccata, lavat quotidie per nostram
poenitentiam quae committimus peccata.
Dicit ergo ei Jesus: Qui lotus est, non indiget, nisi
ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi
estis, sed non omnes; sciebat enim quisnam esset qui
traderet eum, propterea dixit: Non estis mundi omnes [(Joan. XIII)]
. Qui lotus est, inquit, non indiget,
nisi ut pedes lavet. Qui in baptismo lotus est, non indiget,
imo non debet iterum baptizari; qui enim
baptizatur, in morte Christi baptizatur, scilicet ut
omnibus ante actis peccatis moriatur. Qui ergo baptizatur
in morte Christi, quae semel fuit, baptizatur,

et qui rebaptizari vult, quasi iterum velit Christum
mori. Ideo, fratres, dixit Dominus: Qui lotus est,
non indiget, nisi ut pedes lavet. Cum enim post baptismum
multa peccata committimus, illa necesse
est ut quotidie laventur; per pedes enim significatur
ista conversio terrena, quia sicut pedibus terram
tangentibus adhaeret pulvis, sic in hoc mundo viventibus
nobis adhaeret etiam saepe nolentibus de mundana
occupatione peccatum, quod quotidiana poenitentia
indiget ut lavetur. Et vos, inquit, mundi estis,
sed non omnes. Id est, per hoc ego quod hoc ministerio
significare volo, mundandi estis, et quasi jam mundi;
quia a Domino jam factum erat quod hominibus futurum
erat: nam et illi, et omne genus humanum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.