PL 106, col. 66
Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
morte Christi mundandi erant. Sed si, inquit, ego
mundavi vos, qui praedestinati estis ad vitam aeternam,
non tamen (licet vobiscum mundentur increduli,
et proditores fidei, haeretici scilicet et schismatici), non
tamen, inquam, mundi permanebunt, quia post dimissa
peccata ad priora mala revertuntur, ideoque
et polluuntur a seipsis, qui a me mundati sunt. Hoc
autem dixit tunc de Juda traditore, qui licet cum
apostolis tunc lavaretur, statim tamen post lavacrum
introivit in illum Satanas, et illum perdidit. Ille ergo
Judas significat eos qui in Ecclesia quidem cum electis
baptismum suscipiunt, non tamen cum electis ad
vitam aeternam pervenient; quia dimissa peccata
repetunt, et inique agentes Ecclesiae Dei vel publice
repugnant, vel, quod gravius est, eam occulte decipiunt.
CAPUT IV.
Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta
sua, et cum recubuisset iterum, dicit eis: Scitis
quid fecerim vobis? Vos vocatis me Magister et
Domine, et benedicitis; sum etenim. Si ergo ego lavi
pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter
alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut
quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis [(Joan.
XIII)]
. Postquam lavit pedes discipulorum, accepit
vestimenta sua, id est, postquam ille per suum sanguinem
nostra lavit peccata, et mortem pro nobis
gustavit indebitam, resurrexit tertia die, et corpore,
quo passus est, vivus apparuit discipulis suis. Dixit
ergo eis, cum recubuisset: Vos scitis quid fecerim
vobis? vos vocatis me Magister et Domine; scitis quae
mandata vobis dedi? Si me Magistrum vocatis, facite
quae doceo; et si Dominum vocatis, servite ut
Domino. Sum enim, inquit, Magister qui mandata dedi,
et Dominus, qui et creavi vos, et perditos redemi. Si ergo lavi vestros pedes Dominus et Magister;
si,
inquit, ego qui vos redemi, qui vos docui et erudivi,
si ego vestra peccata dimisi, cui non habetis quod
dimittatis; et vos debetis alter alterius dimittere
peccata, quorum unusquisque habet certe quod alteri
dimittat. Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum
ego feci vobis, et vos faciatis. Exemplum
nobis dedit Dominus dimittens nostra peccata, et sua
nos passione redimens, ut et nos sequamur vestigia
ejus quotidie inter nos peccata dimittentes, et si necessitas
evenerit, etiam pro Christi nomine mori parati
simus, sicut ille pro nobis mori dignatus est.
Amen, amen dico vobis, non est servus major domino
suo, neque apostolus major eo qui misit illum [(Joan. XIII)]
. Vocatis, inquit, me Dominum et Magistrum;
ergo si servi estis, sicut vere estis, non estis
majores me Domino vestro: et si apostoli mei estis,
non estis majores me qui misi vos. Apostolus enim
Graece, Latine missus dicitur. Si autem majores non
estis, sequimini me majorem vobis; et si ego feci
vobis minoribus tanta, quanto magis debetis vos fratribus
in necessitatibus succurrere, et sicut ego beneficus
vobis fui, vestra non indigens beneficentia,
sic et vos fratribus vestris benefici sitis: si, inquit,