PL 106, col. 67

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

hoc scitis, beati eritis, si feceritis ea, non scilicet in
hoc solo justificati, si scitis, sed si quae scitis, feceritis.
Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim:
sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat mecum
panem, levabit contra me calcaneum: amodo dico vobis
priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia
ego sum [(Joan. XIII)]
. Non, inquit, de omnibus vobis
dico quod beati sitis, aut facturi sitis ea quae mandavi
vobis. Sed ego scio quos elegerim. Omnes enim illos
duodecim elegit; Judam solum, ut per eum impleretur
ista Scriptura: Qui manducat mecum panem,
levabit contra me calcaneum. Illos alios elegit ad seminandum
semen sancti Evangelii per mundum.
Sic, fratres, videtis quotidie in Ecclesia falsos Christianos,

qui nobiscum manducant panem, corpori
videlicet Christi et sanguini ejus communicantes,
hos, inquam, videtis levantes contra Ecclesiam calcaneum;
quia in fine parebit quid antea fuerunt,
cum nobiscum viderentur esse, sed non erant ex nobis:
et isti electi sunt, sed ad tentationem Ecclesiae, ut
per eos scandala fiant, et Ecclesia per patientiam
proficiat. Nam semper necesse est in mundo ut scandala
fiant, sed vae illi homini per quem scandala veniunt. Ut credatis,
ait, quia ego sum, id est, quia
ego sum de quo et ista Scriptura et omnes sanctae
Scripturae testimonium dant; quidquid enim in veteri
lege praedictum fuit, totum in Christo impletum
fuit, et quod remansit adimplendum est in secundo
ejus adventu, cum ille veniens omnibus scandalis finem

imponet, et Ecclesiam, ab omni macula et ruga
purgatam, introducet in regnum suum, paleas autem
comburet igni inexstinguibili.
Amen dico vobis quia qui accipit quem misero, me
accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit [(Joan. XIII)]
. Hoc vobis notum est, fratres, quod in
praedicatoribus suis Christus accipitur; sic enim dicturus
est in fine mundi: Quoties fecistis uni de his
minimis meis, mihi fecistis. Et qui Christum accipit,
totius sanctae Trinitatis adventu gaudebit.
Cum haec dixisset Jesus turbatus est spiritu, et protestatus
est, et dixit: Amen, amen dico vobis quia
unus ex vobis tradet me. Et contristati valde aspiciebant
ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
Et coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine?

Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in
sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Innuit ergo huic Simon
Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? Itaque
cum recubuisset ille super pectus Jesu, dixit ei:
Domine, quis est? Respondit Jesu: Ille est cui ego
intinctum panem porrexero. Et filius quidem hominis
vadit, sicut scriptum est; vae autem homini illi per
quem Filius hominis tradetur, bonum erat ei si natus
non fuisset homo ille [(Joan. XIII; Matth. XXVI)]
. Praedixit
Dominus audiente ipso proditore, quod unus
ex eis eum traditurus esset, dans locum poenitentiae,
ut si voluisset, a tam grandi scelere adhuc abstinere
potuisset. Cumque nec per haec verba resipisceret,
addidit adhuc manifestius eum designans.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.