PL 106, col. 68

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Cui, inquit, intinctum panem porrexero, ipse est.
Respondens autem Judas qui tradidit cum, dixit:
Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et
coenantibus eis dixit Jesus: Desiderio desideravi manducare
vobiscum hoc pascha, antequam patiar, et accipiens
panem benedixit ac fregit, deditque discipulis,
et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum
quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem:
et accipiens calicem gratias egit, et dedit
illis dicens: Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis
meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur
in remissionem peccatorum. Dico autem vobis quod
non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem
illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris
mei. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum

est in mensa; et cum intinxisset panem, dedit Judae
Scharioti, et post buccellam, tunc introivit in illum
Satanas [(Matth. XXVI; Luc. XXII)]
. Respondit, inquit,
Judas: Nunquid ego sum, Rabbi? Jam non dignatus
est eum Dominum vocare sicut caeteri discipuli;
hoc enim solet esse perditorum, ut, cum deprehensi
in scelere arguuntur, statim irasci et superbia
tumere incipiant, quasi per hoc se de peccato
excusantes. Et Jesus, tu, inquit, dixisti. Nec aperte
revelavit, nec tamen negavit; sed, tu, inquit, dixisti.
Eodem modo respondebat Pilato praesidi, qui utique
quod interrogabat, non fuit dignus ut sciret.
CAPUT V.
Coenantibus autem eis accepit Jesus panem, et reliqua.
Haec sunt, fratres, sacramenta salutis nostrae;

hic noster spiritalis victus; haec animarum nostrarum
salus: hoc sacramentum quotidie in sancto altari
agimus; hoc modo a Domino post vetus Pascha
peractum sicut audistis, coepit. Panem ergo accepit:
ideo sacramentum hoc in pane voluit agi, quia Ecclesiae
suae similitudinem apte panis convenit; panis
enim ex multis granis contritis et conjunctis per
ignem transit, et aptus efficitur unde vita hominis
sustentetur: et Ecclesia ex multis sanctis juncta et
multis tribulationibus, vel internis vel externis,
quasi contrita per mortem transit ad vitam coelestem.
Hunc autem panem accepit Dominus, cum
corpus humanum assumpsisset, et accipiendo benedixit;
nam primo parenti nostro Adam post transgressionem
dictum est: Maledicta terra in opere tuo.

Cum ergo Christus de hac terra corpus assumpsisset,
de qua et Adam factus est, benedixit illam terram
sua assumptione a maledicto eam absolvens,
fregitque illam, cum in cruce mori permisisset, deditque
discipulis suis, cum eis ministerium praedicandi
in gentibus dans, diceret: Ite, docete omnes
gentes. Hoc est enim quod hic ait: Accipite et comedite.
Id est, gentes, facite meum corpus, quod
vos jam estis, istud est corpus quod pro nobis datur.
Quod enim ex illa massa generis humani assumpsit,
passione fregit et fractum resuscitavit;
necesse est enim ut panis per ignem transeat. Quod
igitur ex nobis coepit hoc pro nobis tradidit. Et
vos comedite, hoc est, corpus illud Ecclesiae perficite,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.