PL 106, col. 69

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

cite, ut tota perfecta unus panis efficiatur, quasi
unum corpus, cujus caput Christus sit. Et si adhuc
comeditis panem doloris, cum tamen Deus dederit dilectis suis
post labores somnum, tunc est haereditas
Domini, in qua in aeternum manebit.
Accipiens autem et calicem gratias egit [(Matth.
XXVI)]
. Gratias egit Deo, qui omnia cum Patre dat, ut
nobis exemplum daret ut omnia quae habemus a Deo
nos accepisse sciamus.
Dedit, inquit, illis dicens: Bibite ex hoc omnes;
hic est enim sanguis meus Novi Testamenti [(Matth.
XXVI)]
. Unusquisque homo ex duabus constat substantiis,
corpore scilicet et anima; ut ergo utrumque
salvaretur, utrumque a Domino assumptum est.
Ideoque in nostro sacramento et corporis ejus et sanguinis

(hoc est animae, quam pro nobis tradidit) commemorationem
agere jubemur. Hic est, inquit, sanguis
Novi Testamenti, in cujus praefigurationem in
Veteri Testamento sanguine agni signabantur utrique
postes domorum filiorum Israel, ne percussor
angelus introiret. Et ut Apostolus ait: Omnem populum
Moyses sanguine aspersit, dicens: Hic est sanguis
Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Et omnia
pene in sanguine mundantur secundum legem. Panis
ergo corpus est Christi, quod assumpsit ex corpore
Ecclesia sua; sanguis vero animam ejus designat,
quam in unitatem suae personae suscepit, et sicut hic
audistis Apostolum dicentem: Omnia pene sanguine
mundabantur, ita omnia peccata nostra effuso sanguine
Christi, id est emisso spiritu ejus, mundabantur.

Nam et hoc idem Apostolus subjungit: Accedamus,
inquit, cum vero corde in plena fide aspersi
corda, conscientia bona. Hic enim videtis, fratres,
quod sanguis ille animae Christi figuram tenet, cum ait aspersi corda;
spiritus enim spiritum bono exemplo
aspergere potest, non autem sanguis cor aspergere
valet. Panis vero comparatur corpori ejus; ejus autem
anima corpus deserente (hoc enim fuit mors ejus),
illa, inquam, anima ejus aspersae et sanctificatae nostrae
animae efficiuntur mundae et immaculatae: et
hinc Dominus dixit. Hic est, inquit, sanguis Novi
Testamenti. Nam Moyses de illo sanguine vituli, quo
populum Israel aspersit, dixit: Hic est sanguis Testamenti,
quod mandavit vobis Dominus. Sed iste
Christi sanguis in remissionem emissus est peccatorum,

nam ille sanguis Veteris Testamenti nullius
peccata dimisit, figuram ipsius tenens, non autem
remissionem potens facere peccatorum.
Dico, inquit, vobis, non bibam ex hoc genimine vitis,
donec bibam illud vobiscum novum in regno Patris
mei [(Matth. XXVI; Marc. XIV)]
. Hoc de calice, quem
tunc discipulis bibendum dedit, dixisse videtur Dominus;
quia prope tunc fuit, quod mundum redimens
et sua morte vivificans regnum faceret Dei Patris.
Verumtamen, ait, manus tradentis me mecum est
in mensa [(Luc. XXII)]
. Si ego, inquit, non bibam de
hoc genimine vitis, tamen in ista mensa, Ecclesia
scilicet praesente, et nunc manus tradentis me mecum
est, et sic futuri sunt multi ad partem ejusdem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.