PL 106, col. 70

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

proditoris pertinentes, qui manum mittunt super altare
meum, et tamen ad illud regnum Patris mei non
pertinent, ad quod ducturus sum illas animas, quas
bibiturus sum in regno Patris mei, id est: quas unum
in me effecturus sum. Solent enim multi modo in hac
Ecclesia manum mittere ad sacramenta Christi, qui
tamen ad regnum coeleste venturi non sunt; quia etsi
foris oves appareant, intus tamen sunt lupi rapaces.
Intinxit ergo Dominus panem, et dedit Judae Simoni
Schariotes, et post buccellam tunc introivit in
eum Satanas [(Joan. XIII)]
. Hoc est, fratres mei, hoc
est quod agi solet in Ecclesia ista, cum enim praesumunt
immunda et prava conscientia accedere ad
sacramenta Christi, tunc nimirum judicium sibi
manducant et bibunt; scilicet illud judicium, quo

traduntur Satanae, post enim acceptam buccellam
intravit Satanas in Judam. Vos autem probate vos,
fratres, et mundate conscientias vestras ab odio, et
ab omni malitia, et sic de pane illo edite, et de calice
bibite.
Dixit ei Jesus, quod facis, fac citius; hoc autem
nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam
enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod
diceret ei Jesus, Eme ea quae opus sunt nobis ad diem
festum, aut egenis ut aliquid daret. Cum ergo accepisset
ille buccellam exivit continuo; erat autem nox [(Joan. XIII)]
. Quod facis, inquit, fac citius, non quod
Dominus juberet eum perire; sed quia jam judicatus
est, voluit ut per illum quod futurum erat impleretur. Fac,
inquit, citius, ut impleantur Scripturae,

quae de mea traditione et morte praedixerunt. Hoc
autem nemo scivit discumbentium; caeteri enim discipuli
simpliciter omnia, quae dicebantur, percipiebant,
sicut ante de unguento effuso, alii discipuli
vere causa pauperum dixerunt: Ut quid perditio
haec? Potuit enim istud venundari multum, et dari
pauperibus. Sic et hic quidam putabant, quod loculos
habebat Judas, quod diceret ei Jesus: Eme ea quae
opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid
daret. Solebat forte idem Judas ante, cum pauperibus
aliqua danda erant, ea furto subtrahere, et ante jam
Dominum occulte vendidit, quod modo aperte perfecit. Cum ergo accepisset Judas buccellam, exiit continuo;
non enim poterant tenebrae diutius cum luce
manere. Erat autem, inquit, nox. Vere ille erat nox

et tenebrae, quia jam totus a diabolo possidebatur.
CAPUT VI.
Cum ergo exisset ille, dixit Jesus: Nunc clarificatus
est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum in
semetipso, et continuo clarificabit eum. Filioli, adhuc
modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi
Judaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis
dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis
invicem sicut dilexi vos, et diligatis invicem.
In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli
estis, si dilectionem habueritis ad invicem [(Joan.
XIII)]
. Cum exisset Judas, jam nox, et tenebrae factus,
dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.