PL 106, col. 71
Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
nam ille Judas omnium perditorum hominum
figuram tenuit ideoque cum ille exisset, dixit Dominus: Nunc clarificatus est Filius hominis:
eum enim
nox exivit, dies solus remansit. Sic fratres,
sic futurum est, cum omnes perditi in ignem
aeternum ibunt, tunc ibunt justi in vitam aeternam,
tunc Filius Dei clarus fiet, cum in corpore ejus, id
est in Ecclesia nihil remanet tenebrosum, sed totum
clarum erit. Et Deus, inquit, clarificatus est in eo:
nam ipse Filius Dei, secundum quod Deus est, semper
clarus est et manet: sed in corpore suo, quod est
Ecclesia, multae adhuc tenebrae remanserunt, quae
omnes cum exierint, remanebit Ecclesia Christi sine
macula. Si Deus, inquit, clarificatus est in eo, et Deus
clarificavit eum in semetipso; Filius enim in Patre
est, et Pater in Filio, secundum illam naturam, qua
ille in Patre est, et Pater in illo semper, ut dixi,
clarus est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Sed Deus,
inquit, continuo clarificabit eum; futurum est enim,
inquit, ut Deus etiam corpus meum, id est, Ecclesiam,
clarificet totum, ut et illud clarum sit. Et hoc
cito erat futurum, videlicet quod corpus illud, quod
pro nobis ex nobis assumpsit, clarificandum erat
gloria resurrectionis, et immortalitatis, et ad dexteram
Dei Patris collocandum.
Modicum, inquit, vobiscum sum, et quo ego vado,
vos non potestis venire [(Joan. XIII)]
. Modicum fuit,
quod ille tunc cum discipulis mortalis fuit: et quo
ille ibat, id est ad immortalitatis gloriam, non poterant
adhuc tunc venire: sed ut scirent, quomodo
illuc eundum erat, vobis, inquit, dico modo, mandatum
novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos. Ista, inquit, est via, qua vobis veniendum
est ad immortalitatis gloriam, scilicet, ut diligatis
invicem, sicut ego dilexi vos. Supra enim idem
Dominus dixit: Ego sum via et veritas. Factus est
ergo ille discipulis via ad immortalitatem et ad vitam
aeternam, dicens: Sic diligite invicem, sicut ego
dilexi vos. Ac si diceret: Sic illuc ite, sicut me, vidistis
euntem. In hoc, inquit, cognoscent omnes
quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad
invicem, et reliqua, quae multa illis de eadem dilectione
Dei et proximi dixerat. Cum enim exiret Judas
ille proditor, remanentibus secum electis discipulis,
multa aperuit mysteria quae ante eis non aperuit,
cum ille praesens fuisset, qui periturus erat. In
hoc, inquit, cognoscent omnes, quia mei discipuli
estis, hoc est signum discipulatus Domini. In hoc,
fratres, semper cognoscuntur discipuli Dei, et discipuli
diaboli: si videas hominem diligentem fratrem
suum, scias quia discipulus Christi est; si autem
eum videas odisse fratrem suum, quem videt, scias
eum nec Deum diligere, quem non videt; ideoque
necesse est ut diaboli sit, qui Dei non est. Semper,
fratres mei, ista verba Domini in mente tenete, semper
operibus ostendite; quia in hoc cognoscemini,
si ad Deum pertineatis, si fratres vestros diligitis.
Cum ergo, ut dixi, Dominus multa discipulis suis de