PL 106, col. 76

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

ad promittendum, sed carne fragili gravatus non potest
implere quae promisit.
Iterum secundo abiit et oravit dicens: Pater mi,
si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat
voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes;
erant enim oculi eorum gravati, et ignorabant quid
responderent ei. Et ipse relictis illis abiit et oravit
tertio, eumdem sermonem dicens [(Matth. XXVI, Marc.
XIV)]
. In secunda et tertia oratione ait: Fiat, Pater
mi, voluntas tua; quasi diceret: Si istum calicem
bibiturus sum, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in
terra; ut per gustum calicis hujus fiat in tota terra
pax hominibus bonae voluntatis. Et si a Judaeis occidendus
sum, in omnibus caeteris gentibus fiat voluntas
tua, ut illorum delicto salus sit gentibus. Et hoc

tertio oravit, ut iterum plenitudine gentium intrante
salvus fiat omnis Israel. Primo petit ut a Judaeis calicem
mortis non acciperet. Secundo, ut si hoc suo
et Patris consilio dispositum mutari non posset,
fieret eorum delicto salus gentium. Iterum tertio,
ut post salutem gentium fieret etiam salus Judaeorum.
Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis: Dormite
jam et requiescite: sufficit. Ecce appropinquavit hora,
et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet [(Matth. XXVI)]
.
CAPUT IX.
Judas ergo, cum accepisset eohortem et a pontificibus
et Pharisaeis ministros, venit illuc, et cum eo

turba multa cum gladiis, et fustibus, et laternis, et
facibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus
populi [(Joan. XVIII)]
. Ideo cum turba multa, et cum
armis Judas venit, ne si forte cum turba populi inveniretur
Dominus, aut ille comprehenderetur quasi
traditor Domini sui, aut Jesus a turba defenderetur.
Laternas autem et faces secum tulerunt, quia nox
erat. Et apte, ipsi enim in tenebris opera egerunt
tenebrarum, et ideo, sicut Joannes evangelista ait: Tenebrae non comprehenderunt lucem,
ut eis luceret,
sed eam quantum in illis erat, occiderunt ut aliis
non luceret.
Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super
eum, processit et dixit eis: Quem quaeritis? Responderunt
ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego

sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum
ipsis; ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum
et ceciderunt in terram. Videte, fratres, qualis fuit
potestas illa tenebrarum contra lucem! Uno verbo,
quo eis dixit: Ego sum, abierunt omnes retrorsum,
et ceciderunt in terram. Talis est potestas hominum
contra Deum, et ita solet fieri, ut ubicunque lux venerit,
tenebrae quasi retrorsum euntes fugiant. Sed
et aliud hoc agendo innuit Dominus; cum enim primo
Judaeis dixisset quod ipse esset Jesus, non tunc crediderunt
Judaei, sed abierunt retrorsum increduli
permanentes, et ceciderunt in terrena opera. Sed:
Iterum, inquit, interrogavit eos, Quem quaeritis?
Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. [(Joan. XVIII.)]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.